Charter Document - 05390169
| Charter Number: | 05390169 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1157 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Regie potestatis interest et majestatis ejus incumbit officio ecclesiam sanctam in suis dotibus stabili et inconcusso jure servare eamque solita munificentia donativis amplioribus munerare et ditare Ea propter ecclesiam sancti Benedicti patris Floriacensis volentes in majus extollere tum quia eam majorum nostrorum nobilitas privilegiorum magnorum prerogativa liberaliter extulit tum quia nos Macharius abbas officiosa sedulitate coluit et dilexit communicamus abbati predicto ejusque posteris abbatibus fratribusque loci pretaxati partitisque omnibus equa parte reditibus castellum Molineti cum omnibus appendiciis emolumentis et proventibus suis nihil nobis singulariter sine abbatis et ecclesie illius communione vindicantes sive retentantes Quod nimirum castellum a Roberto rerum fiscalium commutatione facta dataque pecunia numerosa sub plurium testimonio comparavimus et ut ibi abbas non gratia tantum sed jure quoque aliquid possideret quingentas libras prefato Roberto in hac coemptione persolvit Erant quippe in Molineto et appendiciis plurima que ut annosi homines et ecclesie monimenta testabantur ad jus ejus ab antiquo pertinere videbantur His itaque de causis facta nobis est et abbati predicto contractus hujus stabilis communio et rerum omnium pari lance equa divisio Una tantum domus que Dungio vulgariter dicitur nostra proprie et singulariter erit ad cujus custodiam vel reparationem nihil abbas de suo cogetur expendere Porro si guerra nobis aliqua ex parte insurrexerit que ibi milites aut clientes ad oppidi custodiam vel tutelam postulet demorari nihil abbas pro parte sua in eorum procuratione dependet nec aliud scrivitium ecclesia faciet occasione guerre quam quod solebat facere ante Molineti emptionem permanebitque castellum inter nos commune et sine certarum partium assignatione nisi ex beneplacito abbatis et capituli fiat Verum quoniam de appendiciis Molineti facta est mentio ut breviter et succincte fere omnia complectamur hec sunt Curtis Romaneria Curtis Audoeni nemus sancti Petri Mons Breme Galamandria Que omnia ut rata sint et in posterum inconcussa permaneant sigilli mei auctoritate communiri et nominis nostri caractere consignari precepimus Actum publice Parisiis anno ab incarnatione Domini MCLVII anno vero regni nostri XXVI astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa Signum comitis Theobaudi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Mathei constabularii Data per manum Hugonis cancellarii
