Charter Document - 05390167
| Charter Number: | 05390167 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1154 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex Regis honor judicium diligens cum omnium paci providere et quieti et longas manus ad omnium protectionem et tutelam porrigere debeat incumbit tamen ei potissimum ecclesiastica curare negotia et servorum Dei pacem et quietem diligere Ea propter gesta et contractus inter homines seculi et Dei servos ne aliqua imposterum possint perverti aut temerari versutia regio debent sigillo et testimonio communiri Sciant igitur universi presentes et futuri quod in presentia nostra abbati sancti Benedicti Machario fideli nostro vendidit Robertus de Molendineto absque ulla retentione totam terram quam possidere eo tempore videbatur a strata publica que a Lorriaco Soliacum ducit usque ad Sanctum Benedictum nihil sibi omnino reservans in planis in nemoribus in pratis in aquis in molendinis in agrorum redditu in decimis in hominibus in consuetudine aliqua ita ut hec a se et suis in eternum penitus alienans in abbatis jus et potestatem transfuderit Molendinum quoque similiter vendidit cujus stagnum totumque latifundium ejus eis stratam illam id est a parte Sancti Benedicti est ipsum vero molendinum trans prefatam stratam consistit concessis ei omnibus necessariis usibus quos vulgo aisentias vocant Porro decimam de Coldroyo que stratam preterit ubicumque et undecumque sit abbati vendidit et concessit et contra omnium deinceps calumpnias venditionem hanc se et suos heredes ecclesie garentire ante nos depactus est Hujus rei sic disposite et composite nos propter ecclesie perpetuam pacem testem tutorem et Roberto rogante fide jussorem constituimus et hac eadem fidejussione reges obligamus successuros Pro hac venditione prefatus abbas Roberto trecentas libras appendit et tradidit quas creditori suo vicecomiti Gastinensi abbas ipse Roberto presente numeravit et solvit Laudavit hanc venditionem et rei geste conventionem uxor Roberti Matheus frater ejus ad cujus feodum pars rei vendite pertinebat vicecomes Gastinensis cujus etiam feodum pars aliqua contingebat Radulphus de Maceriis et filius ejus de cujus feodo portio quedam erat Harduinus etiam ad cujus feodum pars rei vendite pertinebat Loellus quoque ad cujus feodum pars rei vendite contingebat Galerannus frater Roberti Quod ut ratum sit in posterum nullaque oblivione vel calumpnia conturbari valeat annotari et sigilli nostri auctoritate firmari nostrique nominis caractere consignari precepimus Actum publice Lorriaci anno ab incarnatione Domini MCLIIII regni vero nostri XVIII astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa Signum Blesensium comitis Theobaudi dapiferi nostri S Guidonis buticularii S Mathei camerarii S Mathei constabularii Data per manum Hugonis cancellarii
