Charter Document - 05390165
Charter Number: | 05390165 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1154 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum tam presentibus quam futuris esse volo quod ego Bernardus vicecomes de Brucia major natu Geraudi vicecomitis filius et Geraudus Folia prepositus Sancti Benedicti de Saltu propter querelas pacificandas que inter nos aderant bone memorie Petri archiepiscopi Bituricensis ammonitione Bituricas convenimus Conquerebatur siquidem Geraudus predictus prepositus et sui monachi quod injustas consuetudines in burgo Sancti Benedicti Salensis et in terra sibi adjacenti querentes exercebamus quas querelas domnus abbas Macharius Floriacensis coram archiepiscopo hoc modo pacificavit quod quicquid Boso venerabilis abbas cum patre meo Geraudo et Fulcone fratre suo de consuetudinibus quas in locis prenominatis juste vel injuste querebant vel tenebant concordati sunt et quicquid Geraudus Folia Salensis ecclesie prepositus cum patre meo Geraudo vel mecum de eisdem consuetudinibus sicut in scriptis eorum continetur deliberavit et statuit id firmum et illesum ego et mei in sempiternum teneremus et supra id ibi ulterius appetere nihil presumeremus Aderant presentes Radulfus sancti Satyri Radulfus de Casali Rainaudus sancti Sulpitii abbates magister Humbertus magister Mauritius Guillelmus Borbonensis archidiaconi Bliardus abbas de Lorregio Vivianus archipresbyter Giraudus prior Salensis Gaufredus thesaurarius sancti Benedicti Petrus frater ejusdem Bernardi vicecomitis Gauterius monachus Petrus clericus et Bernardus prepositus frater ejus Giraldus Coralla Petrus Calvaria Est sciendum quoque quod ego idem Bernardus vicecomes de Brucia in ecclesia Sancti Benedicti de Sau super sacrum altare in manu Geraudi Folie tum Salensis prepositi concessi et confirmavi cum sanctorum evangeliorum libro de consuetudinibus prefatis quicquid de eis apud Bituricas in manu Macharii abbatis Floriacensis concesseram concessi etiam laudavi et approbavi ibidem quicquid aut ubicumque vel quocunque modo Boso Floriacensis abbas cum patre meo antenominato et Geraudus prepositus cum patre meo Geraudo et mecum de eisdem consuetudinibus nostris et Sancti Benedicti constituerant et confirmaverant et scripserant et inde cartam fieri jussi quam factam ut firma et inconcussa teneretur proprii sigilli mei impressione firmavi Queso igitur ut quicumque meus aut Dei fuerit in burgo Sancti Benedicti de Sau vel in terra sua vel in locis suis malas consuetudines nullo modo ponere presumat immo positas pro Dei et meo amore leniat et deleat alioquin presumptor hujusmodi iram Dei nisi cessaverit incurrat Hujus secunde concessionis et corroborationis qui subscribuntur testes sunt Giraudus Folia prepositus in cujus manu et presentia ista facta sunt Giraudus de la Sostarrana Gauterius cellerarius Johannes capellanus de Capcerga Giraudus capellanus de Parnac Boso Folia et Umbertus frater ejus Gaufridus de Podio Bernardus Gruel et Geraudus et Stephanus fratres ejus Stephanus Galabrunus Geraudus Petit Giraudus Corallus Petrus clericus Bernardus frater ejus Geraudus Garrux Actum est publice castro Salensi anno MCLIIII indictione secunda octavo decimo regnante Ludovico Ludovici filio