Charter Document - 05390164
Charter Number: | 05390164 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Bernardus vicecomes de Brucia et Giraldus prepositus de Saltu a domno Petro archiepiscopo Bituricensi ammoniti ad pacificandas querelas que inter nos extiterunt Bituricas convenimus ubi in presentia predicti archiepiscopi in manu Macarii abbatis Floriacensis querele nostre hoc modo pacificate sunt Privilegia siquidem que pater meus Giraudus vicecomes in manu abbatis Bosonis fecerat et sigillo suo firmaverat coram archiepiscopo et abbate et tota curia lecta et exposita fuere quibus privilegiis me et meos fore contentum nec eis unquam contraire aut contradicere in presentia ipsius archiepiscopi et abbatis manu prefati promisi et confirmavi necnon domno abbati juxta consuetudinem antecessorum meorum hominium ibi feci affirmavi quoque quod in burgo Sancti Benedicti Salensis domum nunquam facerem nec facere presumerem nam pater meus bis edificare ibi domum incepit atque bis ab incepto temerario judicio juste destitit a ceteris vero consuetudinibus quas ego vel pater meus in burgo Sancti Benedicti vel in locis sibi adjacentibus querebamus vel exercebamus in eternum me cessare pro salute anime mee et parentum meorum confirmavi Consuetudines vero quas ibi retineo ne propter has vel ego vel mei alias usurpemus huic scripto commendo in primis omnia edicta cujuscumque rei fuerint sancto Benedicto propria esse concedimus in incendio tamen in raptu mulieris in armorum tractu [] Aderant presentes Radulfus sancti Satyri Radulfus de Casali Rainaudus sancti Sulpitii abbates magister Humbertus magister Mauritius Guillermus Borbonensis archidiaconi Bliardus abbas de Lorregio Vivianus archipresbyter Giraudus prior Salensis Gaufridus thesaurarius sancti Benedicti Petrus frater ejusdem Bernardi vicecomitis Gauterius monachus Petrus clericus et Bernardus prepositus frater ejus Girardus Corallis Petrus Calvaria