Charter Document - 05390163

Charter Document - 05390163


Charter Number: 05390163
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus Dei gratia Bituricensis ecclesie archiepiscopus commendari volo memorie fidelium tam presentium quam futurorum quod venerabilis frater Macharius abbas ecclesie Floriacensis et Bernardus vicecomes de Brucia venerunt Bituricas ante presentiam nostram ibique lecta fuerunt privilegia de pace que composita fuerat inter Bosonem predecessorem predicti abbatis et Giraudum patrem predicti vicecomitis que et postea reformata fuit inter ipsum Giraudum et Giraudum tunc priorem Salensem de malis videlicet consuetudinibus quas in burgo et terra sancti Benedicti Salensis idem Giraudus violenter acceperat et ab hiis tam burgum quam terram absolverat et liberaverat Privilegia autem hec erant Notum sit tam futuris quam presentibus quod ego Giraudus et Fulco frater meus Brucie vicecomites in presentia venerabilis domni Bosonis abbatis [] Ego Albericus Dei gratia Bituricensium archiepiscopus hanc cartam quam Giraudus vicecomes [] Ego Guillelmus Aquitanorum dux cartam hanc quam Giraudus vicecomes et Fulco frater suus fieri fecerunt et fidei sue sponsione et juramento confirmaverunt manus nostre subscriptione et signo et sigilli nostri auctoritate corroboro S Hugonis Clareti Signum Angelelmi de Mortuomari S Guillelmi camerarii S Bernardi de Tolosa Et quidem unius privilegii continentia hec erat Aliud autem cartam istam que subscripta est continebat que sigillo Bernardi patris ipsius Giraudi bullata erat Certificamus tam presentibus quam futuris quod Giraudus vicecomes de Brucia in tempore Ludovici regis Francorum et ducis Aquitanorum domum sibi propriam in vico sancti Benedicti de Saltu ultra voluntatem monachorum [] Hoc autem factum est in presentia Giraudi tunc temporis prepositi et Petri prioris et multorum monachorum Petri Gadoreii Galterii Gaufredi capellani Petri Girardi magistri Giraudi testes sunt et alii multi Privilegium autem alterum bullatum erat sigillo Alberici predecessoris nostri et sigillo Guillelmi ducis Aquitanie alterum sigillo Bernardi patris Giraudi quia nondum proprium habebat Bernardus itaque concessit nobis audientibus quod compositionem pacis sicut in prescriptis privilegiis continetur ipse teneret et observaret et sigillo proprio bullaret et ceteris consuetudinibus omnibus omissis illis tantum que carta continentur quas pater suus per concessionem predicti Bosonis abbatis habuerat contentus permaneret Fecit etiam nobis presentibus hominium predicto abbati Machario sicut predecessores sui fecerant predecessoribus ejus Nos autem volentes pacem beati Benedicti inviolabiliter observari quod vidimus et audivimus per presens scriptum memorie commendavimus et sigilli nostri impressione munivimus Aderant presentes Radulfus sancti Satyri Radulfus de Casali Rainaudus sancti Sulpitii abbates magister Hubertus magister Mauritius Guillelmus Borbonensis archidiaconi Bliardus abbas de Lorregio Vivianus archipresbyter Giraudus prior Salensis Gaufredus thesaurarius sancti Benedicti Petrus frater ejusdem Bernardi vicecomitis Gauterius monachus Petrus clericus et Bernardus prepositus frater ejus Giraudus Corallus Petrus Calvaria Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo quarto pontificatus vero nostri anno decimo quarto indictione secunda