Charter Document - 05390160
Charter Number: | 05390160 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1153 - 1181 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hugo comes Cestrie episcopo Lincolniensi totique prosulatus ejusdem clero necnon et constabulario Cestrie et dapifero et baronibus et famulis et hominibus omnibus suis francis et anglis clericis et laicis salutem Vos scire volo me concessisse et confirmasse in perpetuam elemosinam pro salute anime patris mei et matris mee et antecessorum meorum necnon et mee totam illam elemosinam quam pater meus dedit carta sua confirmatam Deo et sancte Marie et sancto Jacobo et sancto Benedicto et monachis de Mentinges Volo igitur et precipio quod monachi prefati elemosinam illam libere et quiete et honorifice possideant et teneant Testibus Eustace filio Johannis Roberto dapifero Simone filius Willelmi Hugone filius Hastacii Rogero capellano Terri clerico Roberto de Buscarvilla Samb venatore Apud Belteff Valete