Charter Document - 05390159

Charter Document - 05390159


Charter Number: 05390159
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1167
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Dei gratia Trecorum episcopus notum facio presentibus et futuris quod Garnerius de Arechis et uxor ejus Maria vendiderunt monachis de Sancto Benedicto decimam quam habebant apud Phogias per manum nostram laude et assensu Joannis fratris Marie laudantibus etiam infantibus Marie Helia Drogone et Elizabeth data etiam utriusque fide Garneri videlicet et Marie quod legitime decimam garentirent si quis inde aliquid reclamaret Hujus rei testes sunt archidiaconi Guirricus Falco Girardus canonici Manasses de Pugi Angelmerus Petrus et Bernardus qui cartulam subnotatant laici Mattheus prepositus Otrannus et alius Otrannus Quicunque igitur hanc venditionem legitime factam aliquo modo infestare presumpserit injuriose indignationem Domini et apostolorum Petri et Pauli perenniter incurrat