Charter Document - 05390156

Charter Document - 05390156


Charter Number: 05390156
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1147 - 1153
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ranulphus comes Cestrie Rotberto Dei gratia Lincolniensi episcopo Rotberto archidiacono capitulo sancte Marie Lincolniensi constabulario dapifero baronibus justiciariis vicecomitibus ministris ballivis et omnibus hominibus suis francis et anglis omnibusque prelatis et filiis sancte ecclesie salutem Sciatis me concessisse et dedisse Deo et sancte Marie et sancto Jacobo et sancto Benedicto et monachis eorum in perpetuam elemosinam pro Dei dilectione et pro salute anime mee et pro animabus antecessorum meorum Mintingas et ecclesiam sancti Andree de Mintiagis et ecclesiam omnium sanctorum de Gouteby et duas bovatas terre et dimidiam Wimundi coci et unam bovetam terre Willielmi pincerne et terram Spilemanni qui fuit camerarius meus et quicquid habui in duabus Mintingis excepta tenura Rotberti de Fowinchun et Berengarii falconarii et concedo quod predicti monachi et homines eorum habeant omnia asiamenta sua in bosco meo de Mintingis ad edificia et ad alia negotia sua et pannagium eorum sine venditione et donatione Qua propter volo et firmiter precipio quod ipsi monachi totam supradictam elemosinam in rebus omnibus ita libere et quiete et honorifice in perpetuum teneant et habeant sicut elemosina liberius et quietius et magis honorifice potest teneri et haberi et dari Testibus Waltero Mundevilla Normanno de Verduno Radulpho de Haia Hugone Bardo Rotberto de Burscherm Rotberto Basset Gaufrido Manssello et Willelmo capellano Apud Lincolniam