Charter Document - 05390155

Charter Document - 05390155


Charter Number: 05390155
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1147
Date type: Assigned
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae

Charter:

T Dei gratia Cantuariensis archiepiscopus et totius Anglie primas dilectis fratribus Machario abbati et monachis sancti Benedicti Floriacensis monasterii salutem Benedictus omnium bonorum largitor Deus qui fidelium suorum numerum sicut cotidiano multiplicat incremento ita eorum usibus que sunt necessaria provida dispensat bonitate Igitur sunt ipse Ecclesie sue summa liberalitate auctor est omnis beneficii ita quoque et nos ad bonorum ejus protectionem accepta ab ipso potestate impigri debemus esse ministri Justis itaque petitionibus vestris dilecti in domino fratres benigne adquiescentes ecclesiam beati Andree de Mentingues cum ceteris prediis que comes Ranulfus vobis concessisse carta sua testatur sicut ea canonice et venerabilis fratris nostri A Lincolniensis episcopi assensu et carte sue confirmatione adepti estis ita nos quoque litterarum nostrarum munimine confirmamus et officii nostri auctoritate vobis roboramus salva tamen in omnibus episcopali consuetudine Lincolniensis ecclesie reverentia et illius episcopi debita obedientia Valete