Charter Document - 05390153
| Charter Number: | 05390153 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1147 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
L Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum prepositis de Lorriaco de Sosiaco et universis suis servientibus salutem Dilectus noster Macharius venerabilis abbas beati Benedicti promeruit apud nos gratiam invenire et libertatem ecclesie sue a predecessoribus nostris collatam antiquitus atque concessam secundum tenorem regalium preceptorum a nobis quoque per autoritatis nostre preceptum confirmatam obtinere unde fidelitati vestre mandamus atque precipimus ut quidquid prefata beati Benedicti ecclesia sive patris nostri sive nostro precepto concessum habet et confirmatum tam de furnis de Lorriaco quam de ceteris omnibus ad ejusdem ecclesie possessionem vel libertatem pertinentibus sicut scriptum habetur in nostro precepto fideliter teneatis et observetis et universa quecunque de jure illius esse noscuntur tanquam propria nostra salva et illibata custodiatis ac defensetis et nulla prorsus ei gravamina inferatis nec permittatis inferri
