Charter Document - 05390152

Charter Document - 05390152


Charter Number: 05390152
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1147
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum omnibus in perpetuum Sollicitudini nostre principaliter congruit libertatem ecclesiarum inconcussa stabilitate procurare et possessiones earum ac jura autoritatis regie preceptis irrefragabilibus communire Eo nimirum intuitu beati Benedicti Floriacensis ecclesiam cum universis rebus et possessionibus suis sub protectionis nostre perenni tuitione suscipimus et concessam sibi a predecessoribus nostris antiquitus libertatem secundum quod ex tenore preceptorum patris nostri felicis memorie Ludovici Francorum regis cognovimus nos quoque pari benignitate concedimus et per presentis authoritatem precepti perpetuo munimento corroboramus Sancimus igitur juxta prefati patris nostri preceptum quod neque nos ipsi nec quilibet successorum nostrorum regum eumdem locum causa violentie adeamus nec incolas ipsius loci cujuscumque generis vel ordinis per nos in causam trahamus vel questum ab eis quoquo modo deinceps exigamus Ceterum si nobis aut nostris injuriam fecerint per abbatis manum seu majoris ville ministerialibus nostris justitie nostre recipiende causa a nobis illuc directis justitiam nostram habebimus Concedimus preterea eidem monasterio et perpetualiter possidenda firmamus universa que post decessum avi nostri Philippi regis prenominatus pater noster sancto Benedicto donavit atque concessit in villis subscriptis Mesnilis videlicet atque parochia de Bulziaco in parochia de Veteribus domibus et in parochia de Castaneto et in illa de Mazeriis tam in bosco quam in plano preter cervum et bischiam et capream quamvis quedam injuste quedam vero juste regia potestate consuetudinarie capiebat Nos etiam ex parte nostra et ex propria largitione donamus quartam partem furnorum de Lorriaco et centum solidos quos pater noster pro recolendo anniversario patris sui Philippi regis avi nostri ecclesie beati Benedicti donaverat in reliquis tribus partibus furnorum que nobis remanent assignamus et ab eo qui furnos habebit absque omni contradictione abbati in perpetuum reddi precipimus Aurelianensis videlicet monete Ut hoc igitur authoritatis nostre preceptum perpetue stabilitatis obtineat munimentum scripto commendari sigilli nostri impressione signari nostrique nominis subtus inscripto caractere corroborari fecimus Actum publice Remis anno ab incarnatione Domini MXLVII regni vero nostri XI quando viam Hierosolimitane expeditionis intravimus astantibus in patatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa Signum Radulphi Viromandorum comitis dapiferi nostri S Guillelmi buticularii S Mathei camerarii S Mathei constabularii Data per manum Bartholomei cancellarii