Charter Document - 05390151
Charter Number: | 05390151 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1147 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego M abbas videns bibliotece nostre codices vetustate nimia cariosos et teredine ac tinea rodente corruptos ad eorum refectionem et novorum comparacionem seu membranarum coemcionem rogacione etiam Attonis carissimi fratris nostri hoc in capitulo nostro conventu toto asenciente et rogante constitui Constitui inquam ut tam ego quam priores nostri et qui intra monasterium obediencias habent ad hoc opus tam necessarium tam utile tam honestum annuatim in brumali festivitate sancti Benedicti aliquid conferamus Quam pecuniariam collacionem sive collectam a[r]marius noster ab his quibus imposita est exigens et observans in pretaxatos usus accurate et diligenter expendet Quod si eguo vel abbas qui mihi successerit aliquam obediencia[m] vel internarum vel exterarum in manu sua tenere voluerit illius obediencie debitum persolvet Ego igitur et qui mihi succedet abbas decem solidos annis singulis dabo prior de Regula V sol prior de Patriciaco V sol prior de Salo V sol tesaurarius II sol camerarius II sol cellararius II sol infirmarius XII denarios pristinarius XII d elemosinarius XII d prepositus de hac villa II sol magister de opere XII d prior de sancto Aniano II sol prior Giomensis II sol prior de Sancto Briccio XII d prior de Sacro Cesaris II sol prior de Castello Novo super Cheram II sol prior de Castello Novo super Ligerim XII d prior de sancto Gervasio XII d prior de sancto Jacobo II sol prior de sancto Hilario XII d prior de Valliaco XII d prior de Loirriaco II sol prepositus de Curti Matriniacensi II sol prepositus de Villare II sol prepositus de Diaco II sol prepositus Almericurtis II sol prepositus de Evera villa II sol prior de [E]vera castro XII d prior Stampensis II sol prior de Vitriaco XII d prior de Monasteriolo XII d prior de Catalecta XII d Y et Z Ego Macharius abbas humilis monasterii sancti Benedicti Floriacensis videns bibliothece nostre codices vetustate nimia cariosos et teredine ac tinea rodente corruptos ad eorum refectionem et novorum comparacionem seu mambranarum inchoro videlicet libri cantoris breviariorum psalteriorum exceptionariorum glossariorum gradualium prosariorum processione ariorum antiphonariorum legendariorum de matutinis ac librorum capituli coemptionem rogatu etiam cantoris vel armarii Actonis carissimi fratris nostri hoc in capitulo toto conventu congregato et consentiente constitui inquam ut tam ego quam priores nostri et qui intra monasterium obedientias habent ad hoc opus tam necessarium tam utile tam honestum annuatim in brumali festivitate beati patris Benedicti aliquid facultatum conferamus quam pecuniariam collationem sive collectam cantor et armarius noster ab iis quibus imposita est exigens et observans in pretaxatos usus accurate ac diligenter expendere debet volumus etiam ut eosdem annuos tales reddant eorum successores quales in propria solvunt qui nunc possident Ego igitur et qui mihi succedet abbas viginti solidos singulis annis dabo quod si ego vel abbas qui mihi successerit aliquam obedientiarum sive internarum sive exterarum in manu sua habere voluerit illius obedientie debitum persolvet prior noster decem solidos prior de Regula X solid prior de Saltu X solid prior de Patriciaco X solid prepositus de Diaco X solid thesaurarius X solid camerarius X solid prepositus istius ville VI solid celerarius IIII solid infirmarius IIII solid elemosinarius IIII solid subcamerarius IIII solid magister operis IIII solid prior de Germiniaco quatuor [sol] pristinarius II solid prior de Castro novo super Carrum VI solid prior de Sacro Cesare VI solid prepositus de Castillione XX solid prior de Valliaco IIII solid prior de Sancto Bricio VI solid prior de Sancto Aniano VI solid prior de Gyemo veteri VI solid prior de Curte Mariniaci VI solid prior de Castelleta II solid prepositus de Viliaribus IIII solid prior de Lorriaco X solid prior de Villa abbatis X solid prior de Monasteriolo IIII solid prior de Castro novo super Ligerim IIII solid prior de Vitriaco IIII solid prepositus de Yevra villa VI solid prior de Yevra castro VI solid prior de Stampis X solid prior de Arnicurte VI solid prior de Gyraco alias Vuarti VI solid prior Mitinguis monete anglice II solid prior de sancto Jacobo de Burone monete cenomanensis X solid prior de sancto Hylario monete cenomanice IIII solid prior de Chesa II solid prepositus Aurelianensis VI solid prior de sancto Gervasio VI solid Y Z Et ne aliquis successorum nostrorum hoc statutum infringere aut adnihilare presumat sigilli nostri et sigilli capituli impressione roborare et confirmare decrevimus Hoc etiam firmiter tenere precipimus ut nulli priorum predictorum festum venientium exeundi licentia concedatur donec debitum cantori et armario persolvat Ita signatum Macharius abbas S Lancelini prioris Dagoberti prioris claustralis Juliani Vitalis infirmarii Actonis cantoris et armarii Petri Salensis Guillelmi Vastonis Artaudi capicerii Artaudi elemosinarii Hugonis tertii prioris Joannis succentoris Joannis medici Actum est hoc in capitulo nostro solemniter kalend martii anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo sexto regnante Ludovico rege Francorum et duce Aquitanorum anno decimo regni ejus