Charter Document - 05390150
Charter Number: | 05390150 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1146 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Providentes utilitati posterorum literis notificare decrevimus qui casus huic ecclesie temporibus nostris evenerit que incommoda pro quibus scilicet ea que in thesauro nostro multis antea temporibus intacta et illibata custodita fuerant nunc inde ablata atque distracta sint Primo igitur dum tempore quodam valida fames totam Galliam perurgeret adeo ut multi nobiles viri atque opibus antea ditati ob intolerabilem famis necessitatem venditis atque distractis omnibus que habebant in sua mendicare erubescentes exteras ac procul remotas peterent regiones quoquomodo ibidem victus alimoniam adquisituri dumque vehemens necessitas de die in diem populum urgeret atque undique ex vicinis castellis et vicis copiosa turba egentium ad hoc monasterium conflueret spe beneficii corporalis tanta calamitate populi Dei compulsi atque pietate super eos ducta crucifixum argento vestitum pondo circiter XL marcarum denudavimus atque ipsius Christi tunicam in alimoniam membrorum ejus videlicet pauperum distraximus cujus ope per aliquod tempus cotidie D aut DC vel etiam DCC pauperes pasti et sustentati sunt Secundo postmodum anno Ludovicus rex Francorum et dux Aquitanorum Hierosolymam peregre profecturus quatinus christicolas illic positos et crebris Sarracenorum infestationibus vexatos Dei auxilio vindicaret et liberaret dum de thesauris ecclesiarum sui regni ad Dei negocium peragendum multa extraxisset a venerabili quoque M hujus Floriacensis ecclesie abbate petiit quatenus ipse qui tante ecclesie preerat et inter maximos totius Francie proceres computabatur larga manu illi M marchas scilicet argenti prepararet Quod abbas jam dictus audiens respondit se nullo pacto quod petebatur persolvere posse presertim cum domus quam regendam susceperat variis persecution[ibus tam de] suo tempore quam de predecessoris sui abbatis videlicet Ademari per multos annos attrita foret tum abbatum commutatione et mira monachorum ipsius ecclesie cum Romanis legatis conflictatione tum vinearum jam per septem annos defectione et pro hoc vini pene assidua comparatione ac pre his omnibus infortuniis ipsius regis famulorumque suorum innumeris exactionibus et frequentibus angariis intolerabiliter adgravata fuisset Rex hec audiens et pre se recolens vera esse que sibi ab abbate obiciebantur omissis D ut solum D marchas prepararet imperat Cui e contrario abbas se nullatenus nec D posse dare affirmabat Tandem aliquot diebus interjectis rex cum suis habito consilio abbatem advocat precipitque sine ulla dilatione CCC marchas argenti et D bisancios auri sibi quantocius preparandos fore Porro abbas cognoscens non esse fas ultra regi contradicere reversus ad propria tractare cum suis cepit quonam modo que a rege petebantur invenire posset Denique veniens in capitulum questum regis fratribus exposuit rogavitque attentius quatinus super tanto negocio se consolarent et adjuvarent Qui inter se consilium habentes et dignum ducentes domini et patris sui necessitatibus communicandum duo argentea candelabra mirifici operis quorum [pondus] triginta marcharum erat argenti ipsi dederunt insuper et thuribulum VIII marcharum auri et trium unciarum ipsi commodaverunt Ipso tamen abbate hoc veraciter spondente et insuper plurimos fide jussores dante quatinus si forte ipse reddere negligeret ipsi pro certo in tertium Pascha ab illo qui jam imminebat thuribulum ejusdem valitudinis absque ullo scrupulo reficerent et sine dilatione in thesauro nostro reponerent Quod tamen postea mutatum et aliter fieri de ipso thuribulo ordinatum est Siquidem domnus abbas M videns domum istam edificiis multum esse aspernabilem et cunctis abbatiis Francie minus ornatam suasit conventui ut ipsum thuribulum ad novum sibi dormitorium construendum erogarent spondens quod ipse quod super erogandum ad edificium componendum foret de proprio largiretur Cui fratres consentientes ac utile quod dicebat fore judicantes reditus thuribuli reparandi ad dormitorium concesserunt Eodem quoque tempore Joscerandus major istius ville cum domino rege peregre proficisci desiderans Godefridus quoque buticularius domni abbatis et Guido Belini necnon et Adelardus de Porta Hierusalem ituri in capitulum nostrum venerunt ea que de nobis tenebant impignorare nobis volentes per V annorum spacium Major videlicet majoriam suam et minagium suum pro septem viginti libris Godefridus feodum suum pro XXX libris Guido et Adelardus uterque suum pro X libris eo pacto scilicet ut reditus qui de ipsis vadiis per quinquennium exierint tam pro sua eleemosyna quam pro servicio quod nobis debebat in partem nostram computarentur ad aliquod opus in hac domo ubi voluerimus faciendum at vero si transacto quinquennio non redissent vel etiam si forte obissent quandiu ipsis vel eorum successoribus sicut in cartulis de hoc conscriptis continetur si redimendi facultas non esset omnium reditus ut supra jam diximus nostra forent Abbas M et his fratres auditis sermonibus libenter que petebantur facere consenserunt