Charter Document - 05390147

Charter Document - 05390147


Charter Number: 05390147
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1146
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s): TELMA - Chartae galliae

Charter:

Eugenius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Macario abbati monasterii Floriacensis sancti Benedicti quod supra Ligerim situm est ejusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Cum universis catholice ecclesie filiis ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio debitores existamus illis tamen locis atque personis que specialius sacrosancte Romane adherent ecclesie propensiori nos convenit caritatis studio imminere presertim eorum qui religionem videntur amplecti et sub ea gaudent omnipotenti Domino militare Ea propter dilecte in Domino fili Macari abbatiis justis postulationibus debita benignitate gratum impertientes assensum prefatum monasterium in quo sicut Romanorum pontificum testantur privilegia gloriosi confessoris Christi Benedicti corpus requiescere creditur cui etiam Deo authore preesse dinosceris sub beati Petri apostolorum principis cujus juris esse dinoscitur et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus statuentes ut quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium impresentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis parrochialem ecclesiam de Floriaco ecclesiam de Gilliaco ecclesiam de Tigiaco ecclesiam de Germiniaco ecclesiam Dabat ecclesiam sancti Martini de Ars ecclesiam sancti Ytherii de Soliaco ecclesiam sancti Germani ecclesiam de Domna Petra ecclesiam sanctorum martirum Gervasii et Protasii in civitate Aurelianensi ecclesiam sancti Benedicti ecclesiam sancte Marie de Monte Treerio ecclesiam de Vitriaco ecclesiam de Tilliaco ecclesiam de Bulziaco ecclesiam de Bulliaco ecclesiam de Curcellis ecclesiam de Bosonis villa ecclesiam de Bolonis villa ecclesiam de Evera villa ecclesiam de Evera castro ecclesiam sancti Aniani de Loureio ecclesiam de Belgiaco ecclesiam sancti Aniani in confinio Soliacensi cum ecclesiis ad eam pertinentibus in archiepiscopatu Senonensi ecclesiam sancti Petri de Stampis ecclesiam sancti Simphoriani ecclesiam sancti Petri de Dusione ecclesiam de Monte Barresio ecclesiam de Curte Mariniacensi ecclesiam de Lorriaco sancte Marie et sancti Sulpitii ecclesiam de Castaneto ecclesiam de Ulxeto ecclesiam de Monasteriolo ecclesiam de Veteris Domibus ecclesiam de Catalecta ecclesiam de Draciaco ecclesiam de Villari sicut ab Henrico Senonensi archiepiscopo rationabiliter concessa est et scripto suo firmata in episcopatu Carnotensi ecclesiam de Bussedello ecclesiam de Marulfi villa ecclesiam de Sainvilla ecclesiam de Alto ecclesiam de Suncanto ecclesiam de Vinolio in episcopatu Altissiodorensi ecclesiam sancti Petri Giomensis cum ecclesiis ad eam pertinentibus ecclesiam de Ulso in archiepiscopatu Bituricensi ecclesiam sancti Petri de Castello novo cun ecclesiis ad eam pertinentibus ecclesiam sancti Martini de Sacro Cesaris cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam sancti Benedicti Salensis cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam de Capite Cervio ecclesiam sancti Mauricii de Castellione ecclesiam de Valliaco ecclesiam Monasterioli super Saldriam ecclesiam sancte Marie de sancto Bricio ecclesiam sancti Martini ecclesiam sancti Petri de Poliaco super Nostrusam fluvium ecclesiam de Venesimo cum capella sancti Joannis ecclesiam de Corcoe in episcopatu Eduensi ecclesiam sancti Benedicti de Patriciaco ecclesiam sancte Marie de Fontanis cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus in episcopatu Vasatensi ecclesiam sancti Petri de Regula cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus in episcopatu Abrincensi ecclesiam sancti Jacobi de Beverone cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus ecclesiam sancti Hilarii cum pertinentiis suis in episcopatu Aquensi ecclesiam de Pontons cum ecclesiis et omnibus ad eam pertinentibus in episcopatu Lingonensi ecclesiam sancti Mauri de Diaco ecclesiam de Vesambula ecclesiam de Domna Monia in episcopatu Trecensi ecclesiam sancti Benedicti super Sequanam ecclesiam de Fegia ecclesiam sancti Benedicti Curtis Marini in episcopatu Belvacensi ecclesiam sancti Petri Annerici Curtis in archiepiscopatu Remensi ecclesiam sancti Benedicti de Sorbone in episcopatu Sagiensi ecclesiam de Magniaco ecclesiam de Perreia in territorio Soliacensi ecclesiam de Cerdonio ecclesiam de Villa Mulla item in Senonensi ecclesiam de Maceriis item in Aurelianensi ecclesiam de Baldrici Villare alias quoque ecclesias et decimas quas canonice possidetis vobis nihilominus confirmamus Addimus etiam preterea preposituras sancti Benedicti de Aurelianis de Stampis de Evera villa de Curte Mariniacensi de Annerici Curte de Diaco de Castellione de Villare sancti Benedicti cum omnibus earum pertinentiis et burgum sancti Benedicti cum tota valle quartam partem furnorum de Loriaco a Ludovico rege Francorum juste vobis concessam et scripto suo firmatam Sane de presbiteris qui per parochias ad monasteria pertinentes in ecclesiis constituuntur predecessoris nostri sancte memorie Urbani secundi pape sententiam confirmamus ut videlicet abbates in parochialibus ecclesiis quas tenent episcoporum consilio presbiteros collocent quibus si idonei fuerint episcopi parochie curam cum abbatis consensu committant et ejusmodi sacerdotes de plebis quidem cura episcopo rationem reddant abbati vero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant et sic cuique sua jura serventur Prohibemus quoque ut infra parochias ecclesiarum vestrarum nullus ecclesias vel capellas absque vestro consensu in damnum earum edificare presumat distractionem vero bonorum et possessionum ipsius monasterii contra romana privilegia illicite factam evacuamus et ea ad monasterium revocari censemus Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia preponatur nisi quem fratres communi consilio vel pars sanioris consilii secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendum electus autem a romano pontifice vel a quocunque voluerit catholico episcopo benedicatur nullusque de ordine sacerdotali archiepiscopus scilicet aut episcopus aut etiam inferioris ordinis abbatem inquietare nec contra voluntatem ipsius ad idem monasterium venire aut aliquam ordinationem vel missas publicas celebrare presumat nulla etiam ecclesiastica secularisve persona idem monasterium vel ejus pertinentias invadere vel minuere aut in quocunque molestare nec subjectas illuc personas sine voluntate abbatis distringere audeat Ad hec adjicientes statuimus ut in communi interdicto vel excommunicatione liceat vobis divina officia celebrare ita tamen ut qui interdicti vel excommunicati sunt ad ea nullatenus admittantur Fratribus autem qui in locis suis vivere regulariter nequeunt studio meliorande vite ad ipsum ducem monachorum confugere liceat donec in suis locis religio reformetur si vero abbas vel monachus de eodem monasterio ad clericatus ordinem promotus fuerit non illic ulterius habeat potestatem remorandi aut aliquid ordinandi Interdicimus etiam ut feuda que de vestro tenentur monasterio ad alias ecclesias absque vestro assensu transeant ut nec ipse abbas nec aliqua persona possessiones ipsius monasterii in potestatem alterius possit redigere sicut predecessoris nostri bone memorie Leonis privilegio continetur In ligandis vero sive solvendis viris et mulieribus tui ordinis tibi subditis eam potestatem habeas quam predecessores tui a sede apostolica habuisse noscuntur Monachos autem ipsius congregationis nullus contra regulam retinere presumat Quidquid etiam immunitatis et libertatis seu dignitatis tam in supradictis quam in aliis a romanis pontificibus sive a regibus eidem venerabili loco rationabiliter concessum est et scriptis eorum firmatum nos quoque concedimus et presentis scripti pagina roboramus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablata retinere minuere aut aliquibus vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva sedis apostolice authoritate et dioecesanorum episcoporum canonica justitia in omnibus ecclesiis ad supradictum monasterium pertinentibus Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve personna hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat cunctis autem eidem loco jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Bene Valete Ego Eugenius catholice ecclesie episcopus subscripsi Ego Albericus Hostiensis episcopus subscripsi Ego Rainerius presbiter cardinalis tituli sancte Prisce subscripsi Ego Humbaldus presbiter cardinalis tituli sancte Praxedis subscripsi Ego Humbaldus presbiter cardinalis tituli sanctorum Joannis et Pauli subscripsi Ego Gislebertus presbiter cardinalis tituli sancti Marci subscripsi Ego Guido presbiter cardinalis tituli sanctorum Laurentii et Damasi subscripsi Ego Manfredus presbiter cardinalis tituli sancte Savine subscripsi Ego Ubaldus presbiter cardinalis tituli sancte Crucis in Iherusalem subscripsi Ego Jordanus presbiter cardinalis tituli sancte Susanne subscripsi Ego Oddo diaconus cardinalis sancti Georgii ad Velum aureum subscripsi Ego Guido diaconus cardinalis sanctorum Cosme et Damiani subscripsi Ego Octavianus diaconus cardinalis sancti Nicolai in carcere Tulliano subscripsi Ego Gregorius diaconus cardinalis sancti Angeli subscripsi Ego Johannes diaconus cardinalis sancte Marie nove subscripsi Ego Guido diaconus cardinalis sancte Marie in porticu subscripsi Datum Sutrii per manum Roberti sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii xvii kalendas maii indictione viiii incarnationis dominice anno MCXLVI pontificatus vero domni Eugenii iii pape anno secundo