Charter Document - 05390145
Charter Number: | 05390145 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Eugenius episcopus servus servorum Dei dilecto filio Macario abbati sancti Benedicti super Ligerim et fratribus ejus salutem et apostolicam benedictionem Que pro ecclesiarum et ecclesiasticarum personarum quiete et utilitate statuta esse cognoscimus in sua volumus stabilitate firmari ne pravorum hominum valeant in posterum refragatione turbari Ex scripto Humbaudi bone memorie Autissiodorensis episcopi intelleximus quod domini Tociensis castri in villa vestra que vocatur Villare injustas consuetudines exigebant super quibus sepe commoniti tandem anime sue saluti providere volentes uxor Narioti qui primus easdem consuetudines eidem ville indixerat ejusdem mariti sui rogatu cum Ierosolymam profectus esset et Hugo gener ejus tunc ipsius castri dominus ipsas consuetudines deinceps omni tempore remiserunt videlicet talliam denariorum raptum incendium latrocinium vaccam de carro et quod in domo monachi septem vel octo diebus habitare solebant et ne aliquid ab habitatoribus ville ipsius per vim exigant nec aliquem ejusdem ville pro aliqua causa pro se aut pro aliis justitie subdant nisi monachus ejusdem loci prepositus aut nolit aut non possit eos ad justitiam facere venire tripedicam patellam et cacabum que sibi quotiens necesse fuisset homines ville persolvere cogebant et ne ibi prepositus habeatur preter prepositum Tociensis castri Apostolica itaque auctoritate prohibemus ut nullus de cetero easdem consuetudines exigat et si quis temerario ausu eas exigere presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat Datum Viterbii VI nonas maii