Charter Document - 05390144

Charter Document - 05390144


Charter Number: 05390144
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1145 - 1146
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex et Aquitanorum dux Notum facimus universis et presentibus pariter et futuris quoniam domum illam quam Robertus de Boney ab Hugone de Rua nova apud Castrum novum acceptaverat adversus ipsum Hugonem et sororium ejus Renaudum de Lory placito et judicio in nostram acquisivimus postea vero domum eamdem prefato Roberto et uxori ipsius Aremburgi eorumque heredibus ad V sol de censu in nativitate beati Joannis annuatim reddendos perpetuo possidendam donavimus concedentes eidem Roberto ne per aliquem prepositorum sive ministerialiumve nostrorum nisi per nos solum coramque presentia nostri ad justitiam compellatur Quod ut ratum habeatur in posterum scripto commendari sigilli nostri autoritate muniri nostrique nominis caractere corroborari precepimus Actum publice apud Vitriacum anno ab incarnatione Domini MCXLV regni vero nostri [] astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa Signum Radulfi Viromandorum comitis dapiferi nostri S Guillelmi buticularii S Matthei constabularii S Matthei camerarii Data per manum Cadurci cancellarii