Charter Document - 05390143

Charter Document - 05390143


Charter Number: 05390143
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1145 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Godefridus Dei gratia Lingonensis ecclesie dictus episcopus dilecto filio suo Willelmo priori de Diaco salutem Equitatis ratio postulat ut quos erga sanctam Lingonensem ecclesiam devotiores esse cognoscimus ampliori caritatis effectu in Domino amplectamur Hujus rei gratia dilecte in Domino fili Willelme devotionem tuam erga Lingonensem ecclesiam et nos ipsos attendentes ecclesiam de Mariaco tibi tuisque successoribus et ecclesie beati Mauri ad ecclesiam sancti Benedicti pertinenti in perpetuum concedimus et ne quis hanc nostram donationem temerario ansu cassare presumat eam presentis scripti patrocinio communimus et sigilli nostri munimine corroboramus Si quis autem eam irritare presumpserit anathematis sententia feriatur Testes sunt Joscelinus Guido Pontius Garnerius archidiaconi magister Anselmus magister Richardus preterea abbates Philippus Divionensis Guerricus Besuensis Petrus Tornodorensis