Charter Document - 05390141

Charter Document - 05390141


Charter Number: 05390141
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1144
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Ludovicus Dei gratia rex Francorum et dux Aquitanorum Notum omnibus facimus tam futuris quam et presentibus quod ecclesie sancti Sulpitii de Lorriaco ad perficiendam ipsam in manu Bernardi tunc prioris solidos centum de censu hospitum castri ipsius contulimus eosque singulis annis ad nativitatem beati Joannis solvendos statuimus Quod ut in posterum ratum et inconcussum permaneat scripto commendari sigilli nostri impressione signari nostrique nominis subter inscripto karactere precepimus contestari Actum publice apud Lorriacum anno ab incarnacione Domini MCXLIIII regni vero nostri octavo astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa Signum Radulphi Viromandorum comitis dapiferi nostri S Mathei camerarii S Mathei constabularii S Guillelmi buticularii Data per manum Cadurci cancellarii