Charter Document - 05390139
| Charter Number: | 05390139 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1144 - 1156 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo domino et patri in Christo dilectissimo d G Sagiensi episcopo frater M humilis abbas totusque pauperum Christi conventus in ecclesia beati Benedicti Floriacensi Domino deserviens salutem cum omni devotione paratam ad obsequium voluntatem Cum in eundo nuper Romam et redeundo ad nostrum divertere monasterium paternitati vestre placuisset devote nos vestra flagitavit reverentia ut de corpore sanctissimi martyris Frogentii quondam Sagiensis episcopi quod apud nos Domino donante requiescit aliquod vobis pignus caritative impertiremur Nos igitur pie petitioni vestre gratanter condescendentes meritis jam dicti preciosissimi martyris et vestris precibus confidentes unum de ossibus ejusdem sanctissimi martyris de brachio videlicet ejus per dilectum fratrem nostrum Adamum latorem presentium operis monasterii nostri magistrum vobis et ecclesie vestre fidelibus in perpetuum misimus profuturum Vestram igitur humiliter supplicando requirimus paternitatem quatinus dictum fratrem preciosarum reliquiarum portitorem cum ad vos venerit amore Dei predicti gloriosissimi martyris honore promissionis nostre strenuus executor benigne et honorifice recipiatis et tales vos et vestros subditos exhibeatis ut omnium orationum et beneficiorum vestrorum participium eternam ab eterno remunerante percipere mereamur remunerationem Quod autem vobis eidem fratri facere placuerit per litteras vestras nobis renuncietis
