Charter Document - 05390138
Charter Number: | 05390138 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1144 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Macarius abbas Floriacensis et dominus Petrus abbas de Curte Dei commutationem fecimus quarumdam terrarum nostrarum cujus rei ut notitia perseveret atque inter nos et ecclesias nostras pax et caritas indivisa vigeat et perennet litteris vicaria pacta mandamus et sigillorum nostrorum caractere gesta firmamus Habebamus itaque terrulam quamdam in territorio Scriniarum que terre abbatis de Curte Dei intererat quam Favorulas vocant et vie subter posite proxima est atque contigua que domino abbati de Curte Dei quia terris suis interposita est necessaria videbatur Habebat autem et ipse apud Castellum novum pratulum quoddam vineamque et terram capientem modium sementis quarum videlicet omnium rerum sic inter nos laudantibus capitulis nostris facta commutatio est ut si aliquando de terra nostra adversum illos lis et controversia mota fuerit nos eam sopiamus si vero de rebus abbatis de Curte Dei adversum nos calumnia insurrexerit eam ipse pacabit et notandum est quod chirographi hujus sic est facta divisio ut cautioni nostre prefati abbatis caracter impendeat et sue noster