Charter Document - 05390135

Charter Document - 05390135


Charter Number: 05390135
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Restitution
Date: 1138
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte Trinitatis ego Rambaudus filius Jolduini notum fieri volo cunctis fidelibus tam futuris quam presentibus quod pro amore Dei et remedio anime mee et parentum meorum terram de Chesiaco que juxta Bosiacum est que domini et patris mei Jolduini censualis fuit quamque Archaloius filius Mauritii Bugurelli de patre meo tenuit et quam pro forifacto monachorum saisieram quia ejusdem terre censum mihi ut deberent non reddiderant Deo et beate Marie et beato Benedicto et monachis monasterii sancti Gervasii quod in suberbio Aurelianensi a parte orientali situm est liberam omnino et quietam et jure perpetuo sine omni relevatione in cujuscunque manum veniat possidendam assensu et consilio fratrum meorum Henrici et Girardi et Guidonis generis mei et reddo et concedo ita quod monachi sancti Gervasii singulis annis in festivitate S Remigii IV solidos II denarios de censu predicto Archaloio solvant si idem Archaloius eumdem censum per se aut per legatum suum in die predicte festivitatis apud sanctum Gervasium a monachis requisierit et si tunc ibi eum quesierit et habere non poterit in crastina cum lege reddetur et si homines censum ejusdem terre beato Gervasio et monachis debentes mihi in aliquo forifecerint priori monachorum sancti Gervasii inde clamorem faciam et in domo monachorum apud sanctum Gervasium per manum prioris rectitudinem inde accipiam et si prior et monachi mihi de eodem censu in persona mea forifecerint priorem inde submovebo et dies meos illi nominabo et in domo mea apud Castellaria inde mihi rectitudinem faciet Hoc autem factum est in presentia domini Helie venerabilis Aurelianensium episcopi Hoc etiam ego Rambaudus et fratres mei Henricus et Girardus fidei nostre assertione in manu magistri Jacobi subdecani beati Aniani perpetuo tenendum et inviolabiliter observandum confirmavimus Pro hujusmodi preterea concessione Albericus Gallus qui tunc temporis beati Gervasii prior erat libras quatuor denariorum aurelianensium nobis dedit et res ista prece et petitione ipsius facta fuit Concessimus siquidem ut de quadam parte dicte terre quam filii Rambaudi de Arteniaco injuste occupatam tenent predictus Aurelianensis episcopus justitiam predictis monachis faciat nos enim quod illi de feodo nostro eam habeant non cognoscimus nec inde garentitores illis erimus Determinatum est etiam inter nos et concessum quod si ego Rambaudus aut fratres mei aut quilibet heredes mei aliquam de predicta terra injuriam predictis monachis intulerimus illud juxta presentis carte tenorem que sub chirographo firmata est in curia monachorum apud sanctum Gervasium emendabimus Hujus rei testes sunt ex parte Rambaudi et fratrum suorum Garnerius filius Sancionis Cucuelli Ribaudus de Puciaco ex parte monachorum magister Jacobus et Herveus precentor sancti Aniani et Mansellus regis Francorum clericus qui hanc cartam dictavit et Marchio de sancto Marcho et Paganus frater suus et Burdinus Arnulfi filius Actum Aurelianis publice anno incarnati verbi MCXXXVIII regnante Ludovico juniore anno I Ut hoc etiam perpetue stabilitatis obtineat munimentum sigilli domini Helie venerabilis Aurelianensium episcopi [auctoritate] fuit corroboratum