Charter Document - 05390133

Charter Document - 05390133


Charter Number: 05390133
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1138
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Senonensis archiepiscopus notum fieri volo tam presentibus quam futuris hominibus me concessisse ecclesiam de Lorriaco ecclesie sancti Benedicti sicut Ludovicus gloriosissimus rex Francorum ei concesserat salva tamen subjectione Senonensis ecclesie et jure presbyterorum Hoc quoque ut ratum et inconcussum permaneat et in perpetuum possideat sigilli mei impressione firmare curavi Actum est hoc apud Castrum Nantonis anno ab incarnatione Domini MCXXXVIII