Charter Document - 05390129
Charter Number: | 05390129 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1137 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam plurime mortalium deliberationes tum morte hominum tum incursu causarum variarum ipsis auditoribus crebro accidentium oblivioni traduntur que si scriberentur quasi noviter facte legentibus occurrerent et ab auditoribus dubitationem amoverent propterea tam presentibus quam futuris certificamus quod Geraldus vicecomes de Brucia in tempore Ludovici regis Francorum et ducis Aquitanorum domum sibi propriam in vico sancti Benedicti contra voluntatem monachorum et preter jura predicte ecclesie edificare presumpsit quia sicut scriptum est consummare nequivit nam divina gratia que in se bene sperantes non derelinquit seditionem que inter ipsum vicecomitem et ecclesiam beati Benedicti ob hoc non parva exorta fuerat sicut infra scriptum est pacificavit Penitens namque vicecomes tante presumptionis super sacrum altare fide sua firmavit quod ipse nec quisquam suorum heredum in burgo nominato per se vel per alium propriam domum non faceret nec haberet quin immo concessit et firmiter promisit ut propter hoc nec ipse nec sui in rebus sancti Benedicti appetant quod in carta illa habetur quam in presentia Bosonis abbatis et Helie prepositi ipsemet et Fulco frater suus affirmaverunt videlicet de edictis de sotularibus de pascariis de forisfactis ne fierent de burgo de ceteris quoque consuetudinibus que diligentius in predicta carta scripte sunt Hoc totum sigillo patris sui Bernardi vicecomitis cum nondum Geraldus proprium haberet sigillum affirmavit quod idem filii sui Bernardus scilicet [et] Guido fide sua et verbo concesserunt necnon alii filii sui qui infra annos adhuc detinentur hoc idem concesserunt scilicet Angaraudus Fulco Geraldus Beraldus Hoc autem factum est in presentia Geraldi Folie tunc temporis prepositi et Petri prioris et multorum monachorum P[etri] Gardoerii videlicet et Galterii et Galfridi capellani Petri Gerardi magistri Geraldi Testes sunt prescripti et subscripti Boso Folia Umbertus Folia Philippus Petrus card Ranulfus de Salmach Odo de Crevent Galebrans Radulfus Citeri Sanus Vicinus Geraldus Petit Bernardus vicarius Hubertus Buchardus Raimundus de Bosco Beraldus de Bosco Geraldus Gruels Raimundus de Dun Bernardus de sancto Benedicto et Petrus frater ejus Signum Geraldi vicecomitis Sig Bernardi filii ejus Signum Guidonis fratris sui Signum Engelrant Signum Fulconis S Beraldi S Geraldi