Charter Document - 05390128
| Charter Number: | 05390128 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1137 - 1154 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ludovicus Dei gratia Francorum rex et dux Aquitanorum G vicecomiti de Brucia salutem et gratiam suam Fidelitati tue monendo mandamus ut ecclesiam Salensem et burgum qui ex ducatu et elemosina nostra est ex regno vero pro abbatia sancti Benedicti tam ipse quam omnia ad ipsam abbatiam pertinentia sub nostra consistunt defensione nullatenus inquietare presumas neque consuetudines aliquas violenter et injuste ibi superponere siquidem juxta constitutum et edictum patris et domini nostri G Aquitanorum ducis et ejus privilegium domum propriam habere te in prefato burgo aut assiduam mansionem prohibemus omnino ne exinde foris faciendi aliquid alicui tibi sit licentia quod si facere presumpseris loco et tempore quantum nos pigeat et quam graviter nos adversum te commoveris senties
