Charter Document - 05390127
Charter Number: | 05390127 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1137 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guillelmus Aquitanorum dux cellam Salensem et omnia que ad eam spectant tam illa que habet quam ea que in posterum est adquisitura in custodia nostra et defensione suscipio contra omnes homines et maxime contra vicecomitem Brucie et suos qui eam inquietare solent et pauperare Statuimus igitur et auctoritate nostra prohibemus ut predictus vicecomes aut sui heredes in vico Salensi assiduam stationem non habeant aut domum propriam in burgo ipso vel adjacentiis edificare aut habere presumat neque enim aliquis predecessorum prenotati vicecomitis Geraudi assiduam stationem aut domum propriam in burgo jam dicto vel adjacentiis alicujus antecessoris nostri tempore habuit Prohibemus etiam ut pravas consuetudines quas secundum tenorem carte quam fieri fecit vicecomes ipse dimisit et adjuravit in burgo et terra sancti Benedicti ulterius non habeat vel requirat quod qui fecerit iram nostram et confusionem suam se incurrere noverit Ut vero hoc inconvulsum et ratum permaneat manus nostre signo et sigilli nostri autoritate confirmamus Signum Hugonis Clareti Signum Guillelmi camerarii Signum Angelelmi de Mortuomari Signum Hugonis Tirolii S vicecomitis de Castello Araudi S Bernardi de Tolosa S Petri Helie de Calviniaco