Charter Document - 05390126

Charter Document - 05390126


Charter Number: 05390126
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Bequest
Date: 1137
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam cum plura que statuuntur pro mortali hominum dissolutione obliviscuntur idcirco litterarum traduntur memorie quatenus ea que transacta sunt scripture testimonio quasi presentia legentibus semper appareant Notum igitur sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Giraudus et Fulco frater meus vicecomites in presentia venerabilis domni Bosonis abbatis sancti Benedicti Floriacensis venientes pravas consuetudines quas injuste in Salensi loco seu in omnibus locis ejusdem adjacentibus habere videbamur liberas et absque ulla calumnia Deo et sancto Benedicto relinquimus eas videlicet quas huic scripto inserendas judicamus In primis omnia edicta cujuscunque rei fuerint sancto Benedicto propria esse concessimus in incendio tamen in raptu mulieris in armorum tractu cum hec forte fiunt in burgo medietatem retinemus hanc autem ideo habemus medietatem ut aliam preposito loci habere faciamus Homines vero burgi seu terre in expeditionem aliquam nisi infra terram sancti Benedicti non ducemus sed si conflictus belli fortuito contra nos insurrexerit jussu prepositi tantum in castellania Brucie nobiscum eos habebimus si quis vero remanserit justitia preposito debetur Equos etiam sive asinos tam monachorum quam clericorum tam militum quam clientum ballias habentium alicubi nullo modo mittemus burgensium vero jumenta ad deferendum victum apud Bruciam vel Chailac vel Parnac ipso die reddituri ducemus De sotularibus quoque hoc statuimus quod tantum duo paria in hieme totidem in estate sumemus pro singulis quatuor denarios illico reddentes Preterea de boscario et pascario definivimus ut omnes nostri reddant excepto Petro Bernardo ex una tantum domo vel eo qui preposituram quam ipse tenet habebit quicunque vero in Monte Garnaudi manserint simili modo boscarium et pascarium persolvant exceptis his qui de genere Mathonet sunt Statutum est etiam quod si necesse fuerit in burgo pro victu vadimonia ponemus duplum valentia ad minus pro quibus ponentur Promittimus quoque Deo quod homines sancti Benedicti contra voluntatem monachorum nullo modo sustinebimus nec ab eis hominium suscipiemus In herbis autem pratorum nihil nobis retinentes sic de feno statuimus ut semel in anno armiger noster omnis feni tam mediocre sumat quantum ipsum et fenum pariter equus portare valeat et hoc onus nisi per biduum in domo non relinquetur si ulterius relictum fuerit quoquomodo perditum sit nullam restaurationem armiger accipiet qui vero fenum non habuerit nihil persolvet Onera autem ejusdem feni de Chinet sancto Benedicto concessimus quandiu monachus vel sacerdos ibidem Domino deservierit Arietes quoque agnos gallinas et fabas quas vi rapiebamur in perpetuum derelinquimus Mestivas etiam quas vel nos vel nostri in terra querebamus ne ultra vi aliqua querantur ex toto remittimus Stationem vero burgi omnino relinquimus et si causa cogente forte diverterimus de burgo nulli fori faciemus si vero voluntas fori facere administraverit triduo ante fori factum et triduo post fori factum et nos et nostros a burgi introitu retrahamus Ecclesia autem si pro qualicunque delicto nostro interdicta fuerit a burgo tamdiu abstinebimus quoad usque ecclesiam ab excommunicatione liberemus Si qui vero vel nos vel successores nostri hec que prediximus in aliquo resumpserint eam quam proditor Judas promeruit penam et eternam percipiant damnationem Hec autem ut firmissima permaneant ne nos vel nostri has dimissiones debilitare vel calumniare presumamus cum libro argenteo pro remedio animarum nostrarum et parentum nostrorum super sacrum altare dimisimus et etiam in manu domni Bosonis abbatis et Helie prepositi fide nostra firmavimus astantibus nobilibus viris auxilio quorum et consilio et nos et domnus abbas ea disposuimus horum nomina subscripta sunt Isembertus Folium et Gaufridus filius ejus Boso Folium et Umbertus frater ejus Robertus de Argentomaco Isembardus Sendebaudi Gaufridus de Fondom Elias Cardonis Osbertus de Arnac Randulfus de Voac Bernaudus Poretus Petrus Bernardi Giraudus Petit Ranulfus Iterii Bartholomeus monachus Petrus Gadorius monachus Joannes monachus Gauterius monachus Elias monachus nepos abbatis qui hanc cartam dictavit Ego Al[bericus] Dei gratia Bituricensis archiepiscopus hanc cartam quam Geraudus vicecomes fidei sue sponsione et juramento se in presentia nostra firmasse confessus est ipso etiam concedente sigilli nostri autoritate firmavimus astantibus nobiscum Cadurco cantore Petro archidiacono Hugone archidiacono Odone archidiacono et cancellario Signum Geraudi vicecomitis Signum Fulconis fratris ejus Ego Guillelmus Aquitanorum dux cartam hanc quam Geraudus vicecomes et Fulco frater suus fieri fecerunt et sigillo suo et juramento confirmaverunt manus nostre subscriptione et signo et sigilli nostri autoritate roboro Signum Hugonis Signum Angelelmi de Mortuomari S Guillelmi camerarii S Bernardi de Tolosa