Charter Document - 05390125
Charter Number: | 05390125 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1135 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei misericordia in regem Francorum sublimatus notum fieri volo tam presentibus quam futuris quod pro amore Dei et pro anime nostre ac predecessorum nostrorum remedio ecclesiam beate Marie de Castro novo que libera est et libera debet esse liberam esse perpetuo concedimus Claustrum etiam eidem ecclesie et quidquid ambitu claustri continetur ita firmamus et auctoritate regia firmari precipimus quod in eo nullus aliquam audeat exactionem facere neque hominem neque aliquam possessionem capere neque aliquam alicui ibi violentiam inferre Firmamus preterea eidem ecclesie duas ferias nichil in eis nobis retinentes imo utriusque ferie redditus teloneum sanguinem latronem et omnem aliam justitiam predicte ecclesie concedentes quarum altera est in nativitate beate Marie septembris altera vero in festivitate apostolorum Simonis et Jude et venientes ad has ferias in eundo et redeundo in nostro conductu recipimus et ne in quolibet inquietentur omnino prohibemus Quod ut ratum et firmum permaneat in sempiternum scripto commendari precipimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri auctoritate et nominis nostri karactere subter firmavimus Actum publice apud Castrum novum anno incarnati Verbi MCXXXV regni nostri XXVIII annuente Ludovico filio nostro in regem sublimato anno IIII Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Radulfi dapiferi nostri Viromandorum comitis S Guillermi buticularii S Hugonis constabularii S Hugonis chamerarii Datum per manum Stephani cancellarii