Charter Document - 05390123
Charter Number: | 05390123 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1125 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam humana vita brevis est labilisque memoria executionem gestarum rerum decrevit antiquas commendare memorie litterarum Proinde ego Gimo decanus et totus communis conventus ecclesie beati Stephani Bituricensis notum esse volumus omnibus dominice vinee cultoribus tam presentibus quam futuris in quorumcunque manus hec carta pervenerit quod totam querelam illam quam habebamus adversus abbatem et monachos sancti Benedicti Floriacensis pro ecclesiis de Venesimo que sunt juris ecclesie beati Stephani in pace dimisimus tum pro dono quod fecerat domnus Wlgrinus venerabilis archiepiscopus de eisdem ecclesiis ecclesie sancti Benedicti et monachis tum pro amore et humili deprecatione Bernardi prioris de Castro novo nostri familiaris amici totam illam querelam penitus dimisimus et ecclesias de Venesimo ecclesie sancti Benedicti et monachis concessimus in pace tenendas et quiete in perpetuum possidendas tali videlicet pacto quod prior ecclesie sancti Petri de Castro novo persolvet nobis annuatim duos solidos censuales Issolidunensis monete de prefatis ecclesiis tertia die post festum Omnium sanctorum Persolvet etiam nobis idem prior ad eumdem terminum duos solidos ejusdem monete de ecclesia sancti Baudelii de Tilliaco et duodecim denarios de ecclesia sancti Juliani que sunt juris ecclesie beati Stephani Istius concessionis videntes et audientes testes sunt isti ex parte canonicorum beati Stephani Gimo decanus Gaufridus cantor Hugo Aimericus Erbertus archidiaconi Umbertus archipresbyter Mattheus archipresbyter Bernardus presbyter Gerbaudus Erveus Cadurcus Papio prepositus Paganus Petrus Evrardus Constantinus