Charter Document - 05390122
Charter Number: | 05390122 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1125 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Tam ad presentium quam ad posterorum fidelium memoriam presenti carte mandare curavimus quod ego Wlgrinus Dei gratia Bituricensis ecclesie humilis minister consilio et precibus tam clericorum nostrorum quam procerum plurimorum matrem ecclesiam de Venesimo que est in honore sancti Petri cum capella sancti Johannis et omnia ad eandem ecclesiam pertinentia in manu Bernardi prioris Castri novi ecclesie sancti Benedicti Floriacensis et fratribus ibidem servientibus in perpetuum habendam donamus et concedimus et sigillo nostre auctoritatis corroboramus Hec autem acta sunt anno ab incarnatione Domini MCXXV sedente Honorio papa regnante Ludovico rege S Wlgrini archiepiscopi S Gaufridi precentoris S Ugonis archidiaconi S Ugonis archipresbyteri S Cadurci canonici S Giraudi cantoris beati Austregisili S Bardini canonici sancti Ursini S Odonis clerici nostri S Joannis capellani nostri S Raimundi canonici sancti Ambrosii