Charter Document - 05390119

Charter Document - 05390119


Charter Number: 05390119
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1121
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ne fraudulentorum tergiversatione que firma debent esse adnullari valeant vel depravari majorum consilio visum est que voluerunt durare litterarum tradere memorie Quorum auctoritatem secuti nos sancti Johannis canonici notum esse volumus tam futuris quam presentibus monachos sancti Benedicti Hermentarville decimationem que ad eos pertinebat ad nominatam modiationem nobis concessisse per manum Gaufridi Carnotensis episcopi et regis Francorum Ludovici quorum scripta et munimenta super hoc Nos itaque eis septem modios annone singulis annis persolvemus tres de frumento quatuor de avena Carnotensis mensure ita ut si opus fuerit usque ad natale Domini eandem annonam penes nos habebimus et sicut nostram custodiemus Hoc quoque monachi addiderunt quod in eadem villa numquam ecclesiam faciemus De minutis vero decimis sic statutum est ut lanam et cetera in agnis et vitulis aliisque hujusmodi monachi habebunt excepto quod de proprietate nostra decimam non habebunt Si qui vero de rusticis eam decimam sicut predictum est que ad monachos pertinebit retinere vel defraudare voluerint nos eis super hoc justiciam de rusticis faciemus Additum quoque est ut neque servum neque aliquem hominem de terra sancti Benedicti ad manendum in terram Hermentarville ullatenus suscipiamus si vero aliquo modo evenerit ubi clamorem de eo a monachis audiemus eum a nobis expellemus De his igitur pactionibus si aliquando exire voluerimus et per manum Carnotensis episcopi monachis justiciam querentibus ipsi secundum verba hec pactum hoc exequi noluerimus monachi ad decimam Hermentarville redibunt et eam possidebunt Ad hec ex parte nostra ab abbate sancti Benedicti et monachis quesitum est ut a majore Sainville qui in eadem decimatione feodum et quasdam consuetudines se habere dicebat pacem nobis omnino confirmaret ut sine ulla vexatione de cetero utrinque res pacifice remaneret quod ab abbate et monachis et concessum est et confirmatum Hec ut firma et illibata in futurum permaneant inviolabili sanctione statuimus et ad confirmationis hujus permanens testimonium sigilli nostri impressione presens scriptum munimus et fratrum capituli nostri testimonio confirmamus S D Stephani abbatis S Hermanni prioris S Haimonis subprioris S Alberti cantoris S Lamberti sacerdotis S Fulcherii sacerdotis S Raginaldi sacerdotis S Bertranni sacerdotis S Salomonis sacerdotis S Teardi sacerdotis S Gelduini sacerdotis S Petri sacerdotis S Hugonis diaconi S Oelardi diaconi S Phylippi diaconi S Garini subdiaconi S Ansoldi subdiaconi S Droconi subdiaconi