Charter Document - 05390118
Charter Number: | 05390118 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1121 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
[Boso Dei gratia Floriacensium] abbas Scire volumus omnes quod canonici sancti Johannis de Valeia terram Ermentaville possi[dentes in futurum paci et quie]ti sue providentes per manum Gaufredi Carnotensis episcopi et regis Francorum Ludovici quorum scripta [et munimenta super hoc habe]mus expecierunt nos ut predicte ville decimationem que ad nos pertinebat ad nominatam m[odiationem eis concederemus] poterat enim aliquando contingere quia absentes eramus canonici vero presentes aliqua ministrorum [protervitate vel aliis ex causis discor]diam super hoc moveri quod nos ex utraque parte utile cognoscentes eorum petitioni assen[simus Conventio itaque inter] nos et abbatem sancti Johannis de Valeria consenciente nostro et ipsius capitulo hec habita est qua[tenus canonici sancti Johannis sep]tem modios annone singulis annis nobis persolverent III de frumento et IIII de avena Carnotensis men[sure ita ut si nobis placeret] eandem annonam penes se usque ad natale Domini haberent et sicut suam custodirent Hoc quoque nobis conces[serunt ut in eadem villa n]unquam ecclesia fieret De minutis vero decimis sic statutum est ut lanam et cetera in agnis et vitulis aliis[que hujusmodi haberemus exce]pto quod de propria proprietate canonicorum decimam non haberemus Si qui vero de rusticis decimam que [ad nos sicut predictum est pertin]et retinere vel defraudare voluerint canonici nobis super hoc justiciam de rusticis facient Add[itum quoque est ut neque aliquem ho]minem de terra sancti Benedicti ad manendum in terra Ementarville canonici ullatenus suscipiant [si vero aliquo modo evenerit ubi] clamorem a nobis audierint eum a se expellant De his igitur pauctionibus si aliquando canonici exi[re voluerint et a nobis vel a succes]soribus nostris justiciam querentibus secundum verba hec pauctum hoc exequi noluerint ad decimam Ermentaville redibimus [et possi]debimus Ad hec canonici a nobis quesierunt ut a majore Sainville qui in eadem decimacione feodum et quasdam consuetudines habere se dicebat pacem eis omnino confirmaremus ut sine ulla vexacione de cetero utrinque res pacifice remaneret quod a nobis concessum est et confirmatum Hec ut firma et illibata in futurum permaneant inviolabili sanctione statuimus et ad confirmationis hujus permanens testimonium sigilli nostri impressione presens scriptum munimus et fratrum capituli nostri testimonio firmamus S D Bosonis abbatis S Gauberti prioris S Petri subprioris Signum Elanberti precentoris S Petri celarii Actum Floriaco publice anno incarnati Verbi MCXX regni Ludovici XIIII Adelaidis regine VII Data per manum Franb[erti arm]arii