Charter Document - 05390116
Charter Number: | 05390116 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1121 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Christi nomine ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex omnibus tam futuris quam presentibus scire volumus omnes quod canonici sancti Johannis de Valeia terram Ermentarville possidentes in futurum paci et quieti sue providentes per manum nostram a monachis sancti Benedicti expetierunt ut predicte ville decimacionem que ad eos pertinebat ad nominatam modiationem eis concederent Poterat enim aliquando contingere quia absentes erant monachi canonici vero presentes aliqua ministrorum protervitate vel aliis ex causis discordiam super hoc moveri quod et monachi ex parte sua verum sibi et utile cognoscentes tam eorum quam canonicorum utilitati assenserunt Conventio itaque inter abbatem sancti Johannis et abbatem sancti Benedicti consentiente utrorumque capitulo hec habita est quatenus canonici sancti Johannis septem modios annone singulis annis monachis persolverent tres de frumento et quatuor de avena Carnotensis mensure ita ut si opus esset usque ad natale Domini eandem annonam canonici penes se haberent et sicut suam custodirent Hoc quoque monachi addiderunt ut in eadem villa numquam ecclesia fieret De minutis vero decimis sic statutum est ut lanam et cetera in agnis et vitulis aliisque hujusmodi monachi haberent excepto quod de proprietate canonicorum decimam non haberent Si qui vero de rusticis eam decimam sicut predictum est que ad monachos pertinebit retinere voluerint vel defraudare canonici eis super hoc justiciam de rusticis facient Additum quoque est ut neque servum neque aliquem hominem de terra sancti Benedicti ad manendum in terra Armentaville canonici ullatenus suscipiant si vero aliquo modo evenerit ubi clamorem de eo a monachis audierint eum a se expellent De his igitur pactionibus si aliquando canonici exire voluerint et per manum Carnotensis episcopi monachis justiciam querentibus ipsi secundum verba hec pactum hoc exequi noluerint monachi ad decimam Ermentarville redibunt et possidebunt Ad hec ex parte sua ab abbate sancti Benedicti abbas sancti Johannis et canonici quesierunt ut a majore Sainville qui in eadem decimacione feodum et quasdam consuetudines habere se dicebat pacem eis omnino confirmaret ut sine ulla vexatione de cetero utrimque res pacifice remaneret quod ab abbate et monachis et concessum est et confirmatum Quod ne valeat oblivione deleri scripto commendavimus et ne possit a posteris infirmari sigilli nostri actoritate et nominis nostri caractere subter firmavimus Actum Stampis publice anno incarnati verbi MCXXI regni nostri XIIII Adelaydis regine VII Astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa S Stephani dapiferi S Gisleberti buticularii S Hugonis constabularii S Odonis camerarii Data per manum Stephani cancellarii