Charter Document - 05390112

Charter Document - 05390112


Charter Number: 05390112
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1119
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Breve recordationis facere disposuimus ne ea que presentia habentur oblivioni tradantur sed potius tenaci memoria visis litteris habeantur Igitur tam presentibus quam futuris notum fieri volumus quod commune sancti Stephani capitulum querelam illam que diu versata est inter se et monachos sancti Benedicti pro ecclesia sancti Martini de Corcoe et pro rebus ad eamdem ecclesiam pertinentibus pacis termino deffinivit et prefatis monachis ipsam ecclesiam perpetuo habendam concessit tali pacto videlicet ut monachi sancti Benedicti annuatim ad festivitatem sancti Ursini que est infra octavas natalis Domini canonicis beati Stephani quinque solidos censuales illius monete que apud Castrum novum fuerit reddent Hanc conventionem confirmaverunt Evrardus decanus Mattheus cantor Goslenus archidiaconus Aimericus archidiaconus Arraudus archidiaconus Arbertus archidiaconus Gaufridus archipresbyter Mattheus archipresbyter Papio Paganus Gimo de Porta Jonas Girbaudus Erveus et ceteri canonici Ex parte monachorum Bernardus prior sancti Petri de Castro novo Ebraudus sancti Austregisilii canonicus Seguinus nepos ejus Odo archipresbyter et Ugo nepos ejus Hanc autem cartam posteris factam fuisse significamus anno incarnationis dominice MCXVIIII indictione XII regnante Ludovico rege Francorum anno XI regni ejus anno XX archiepiscopatus domni Leodegarii Biturigensis archiepiscopi