Charter Document - 05390111
Charter Number: | 05390111 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1112 |
Date type: | Internal, A.D., Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam delicto primo plasmatis exigente omnia humana caduca dinoscuntur esse dignum duximus per hanc paginam tam presentibus quam futuris tradi memorie quod Odo Rambaldus miles de Monte Falconis decimam Saliniacensis ville monachis sancti Benedicti injuste calumniabatur Predicti vero monachi Leodegarium Biturice sedis archipresulem adeuntes conquesti sunt a supradicto Odone Rambaldo de jam dicta decima violentiam sibi inferri quam injustitiam Leodegarius presul non ferens ante suam presentiam rem discutiendam statuit His itaque Odo Rambaldus coram omnibus in judicio assistentibus ratiocinatus est hanc decimam juri sue uxoris pertinere et ab Odone de Rosetis in feodo possidere monachi econtra protulerunt cartam que a monachis sancti Benedicti hanc decimam per longum tempus esse possessam testificaretur et prefatum Odonem de Rosetis in feodo pertinere in omni vita sua pro predicte decime invasione tam ab archiepiscopis quam a monachis excommunicatum et pro diurno anathemate cum dicto filio suo Osberto sancti Benedicti monachum effectum esse jusque suum sancto Benedicto restituisse Asseruit etiam prelibata carta Guibodum de Mariniaco qui prefatam uxorem primum duxit et injuste calumnie antecessor sepedicti Odonis Raimbaldi extitit a sancte memorie Audeberto Bituricensium archiepiscopo hac de causa excommunicatum quousque hec altercatio cum monachis recto examine definiretur Retulit quoque memorata carta a domino Mattheo precentore sancti Stephani et a Letardo archidiacono et quampluribus aliis sapientibus sancto Benedicto suum jus adjudicatum esse Quod judicium Guibodus non renuens fecit se absolvi sicque petens Jerusalem obiit Dixit quoque carta ab Audeberto archipresule cujus tempore hoc actum est omnes hanc calumniam repetentes sine respectu excommunicatos Qua carta in judicio perlecta atque testimonio prefati Matthei precentoris qui tunc in judicio assistebat corroborata judicio Galonis episcopi Britannie qui in placito aderat et sui cleri anathema antecessoris sui Audeberti juste prolatum Leodegarius presul auctoritate Dei et sua perpetuo confirmavit et hanc cartam impressione sui sigilli confirmat atque corroborat Actum est hoc placitum apud Bituricas in capitulo sancti Ursini VIII idus augusti die quo celebratur Transfiguratio Domini anno MCXII ab Incarnatione Domini indictione V anno IIII regnante Ludovico rege vivente Bosone abbate sancti Benedicti Testes Mattheus precentor Aymericus archidiaconus Gordoni castri Rodulfus archidiaconus et prior Exoldunensis Geraldus Segaut Gaufredus archipresbyter Bituricensis Odo archipresbyter de Nerondeso Odo de Rosetis filius alterius Odonis de Rosetis