Charter Document - 05390110
Charter Number: | 05390110 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1112 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Constat apud omnes quos veritatis intellectus illustrat quod ad hoc regni gubernacula regibus commissa sunt ut primum se regant deinde legalium ac regalium mandatorum contemptores potenti virtute ultore gladio percutiant cultores autem orthodoxe religionis eorundem multimoda pietate benigniter consolentur consolati a seculari inquietudine liberentur ut ad orationum instantiam pro pace et stabilitate imperii christiani devoti reddantur et ab adversariorum tirannide quieti permanentes domino Deo cum gaudio famulentur Quibus testimoniis ego Ludovicus Dei gratia Francorum rex premunitus dignum ac valde necessarium ducimus ut quando pontificalis auctoritas verbi gratia non prevalet nostri potentia subministret et quod perfidorum violentia Deo militantibus subtrahitur nostre majestatis formidine ad ultimum reformetur Universis itaque sancte Dei ecclesie cultoribus tam posteris quam et presentibus notum fieri volumus ac certum haberi quia Boso Floriacensis monasterii abbas cum quorumdam fidelium nostrorum interventu adiit serenitatis nostre presentiam obsecrans ut injurias et injuriarum dampnosa querimonia que prefata Floriacensis ecclesia que in beneficiis Matriniacensi curti pertinentibus et in appendiciis sibi adjacentibus a Fulcone Vastinensi vicecomite sustinebat regia virtute dirigeremus Cujus petitioni caritatis gratia condescendentes baronibus Vastinensibus imo prefato Fulcone vicecomite cum Goscelino qui in eodem vicecomitatu calumnias aspirabat apud Belnam villam nostram convocatis in unum inter multas placitorum querelas que inibi diffiniri terminabantur super querimoniis a Fulcone prenominato ecclesie beati Benedicti illatis presente abbate prelibato in conventus presentia multimode tractantes inter utrumque ex ipsorum deffinitione cum providentia dijudicavimus adeo denique non nostra prudentia verum solius Dei dicentis misericordia propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam per multa questionum divortia elaboravimus quod quidquid omnimode in omnibus juste vel injuste in prefatis possessionibus prenominate curte Matriniacensis et in omnibus sibi adjacentibus Fulco vicecomes atque Goscelinus consuetudinarie vel calumpniabantur vel rapiebant et quamvis injuste depredabantur nimio labore mitigati ad viam veritatis regressi sunt Fulco quoque cognoscens quia quidquid inibi ipse cum suis rapiebat ex feodio beati Benedicti possidere debebat ad hoc Dei gratia nostri timore conducitur quod totum ab ipso et a Goscelino beato Benedicto nostro assensu quietum permittitur et in perpetuo possidendum tali tamen tenore talique conditione factum est quod Fulco singulis annis a sancto Benedicto in media quadragesima decem libras Aurelianensis monete apud Matriniacensem curtem asportatas Goscelinus vero ipsius factus homo centum solidos eodem ibi termino recipiet si vero aliquo casu prenominato termino denarii non persolverentur Fulco vel ipsius nuncius ad ecclesiam veniens denarios postulabit quod si infra octo dies ei non persolverentur quodcumque voluerit de rebus ecclesie in manu capiet et iterum per legem denarios habebit nec ibi in bosco vel plano ipse vicecomes vel nos ipsi viariam seu circadam vel aliquam aliam justitiam requirere poterimus Quod ne alicujus usurpatoris invidia irritum fieri vel infirmari valeret litterarum memorie commendari et nostri nominis caractere et sigillo signari et corroborari precepimus presentibus de palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa Signum Anselli de Garlanda tunc temporis dapiferi nostri Signum Hugonis constabularii nostri Signum Widonis Silvanectensis buticularii nostri Signum Guidonis Galerannidis camerarii nostri Actum Floriaci in palatio publice anno Incarnati verbi millesimo centesimo duodecimo anno vero consecrationis nostre tertio Stephanus cancellarius relegendo subscripsit Signum Dainberti Senonensis archiepiscopi Signum Leodegarii archiepiscopi Bituricensis Signum Yvonis episcopi Carnotensis Signum Gualonis episcopi sancti Pauli Leodicensis Signum Johannis episcopi Aurelianensis