Charter Document - 05390109
Charter Number: | 05390109 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1110 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quoniam omnia juxta viri sapientissimi dictum ad occasum tendere manifestum est idcirco memorie posterorum tradere curamus ea que inpresentiarum dicere volumus Alodum Dadonis ville et de Moncello dedit sancte Marie et sancto patri Benedicto Amelina mater Bernelini terram et molendinum et prata et vineas ex integro sicut ipsa possidebat post decessum filii sui Bernelini cum domibus Bernelino vero sancti patris Benedicti habitum in ejus cenobio suscipiente petiit domnum Guillelmum abbatem et fratres sub eo degentes quatenus ipsum alodum permitterent habere filio suo Helie et matri ejus Alaidi quamdiu adviverent Porro ipse Helias in vita sua recognovit donum quod factum fuerat de ipso alodo et consensit et favit Qua etiam de causa in die festo Assumptionis beate Marie Dei genitricis mensis augusti in plenario capitulo sancti patris Benedicti veniens dedit eumdem alodum cum uxore et filio in presentia domni Bosonis abbatis et omnium qui aderant et posuerunt donum super altare beate Dei genitricis petente autem ipso Helia concessit ei Boso abbas cum consensu omnium fratrum medietatem totius alodi in feodum unde et hominium sibi fecit et fidelitatem juravit Concessit etiam tam ipse abbas quam totum capitulum ipsum feodum uxori ejus quamdiu viveret et filio et filiabus et heredibus legitimarum conjugum Si autem contigerit filios ipsius Helie sine heredibus legitimarum conjugum mori idem feodum ad jus sancti redeat Benedicti Fecit vero talem convenientiam ipse Helias ut ipsum feodum de suo dominio non ejiceret nisi ad partes sancti Benedicti neque sui heredes eodem quoque modo abbati et fratribus convenit suam partem a suo dominio non ejicere nisi ad partes ipsius Helie Habet etiam ipse Helias talem convenientiam quod si ipsum feodum sancti patris Benedicti dare aut vendere aut in gadimonio mittere voluerit ne habeatur irritum propter aliquam convenientiam quam abbas fecerit cum uxore aut heredibus Concessit vero abbas eidem Helie ut haberet masuram Aymonis sicut est clausa et medietatem torcularis econtra vero retinuit sibi abbas tantumdem de masura Grossini Convenit etiam ne Helias de suis vineis censum aut pressuratam daret neque sanctus Benedictus de suis Porro viridarium quod est in Moncello habeat Helias sancto Benedicto tantumdem terre sibi vindicante in convenienti loco Hec autem omnia tractata atque deliberata sunt in conspectu Ludovici serenissimi regis atque ejus auctoritate sigilli roborata Cernens autem Boso abbas elemosinam sui monasterii nimiis abundare sumptibus dedit cum consensu fratrum suorum totam partem patris Benedicti de ipso alodo ipsi eleemosine Testes autem hujus carte subter adscripti sunt a parte Helie hii S Helias et uxor ejus et filii eorum S Salo S Simon Gallus de Sociaco Stephanus de Moncelai Thealdus filius Ansaldi Christianus Galterius filius Rambaldi Aymo major A parte sancti Benedicti hii Guillielmus de Buno Paganus qui hec omnia in conspectu Ludovici regis disseruit S Guinebertus de sancto Briccio Humbertus prepositus ejus Gislebertus major Odo camerarius Actum publice Floriaco anno incarnati Verbi millesimo centesimo decimo anno secundo Ludovici regis Francorum per manus Guidonis bibliothecarii