Charter Document - 05390108

Charter Document - 05390108


Charter Number: 05390108
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1110
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Leodegarius Dei gratia Bituricensium archiepiscopus notum esse volo omnibus successoribus nostris et omni clero Biturice sedis venisse nos Floriacum atque susceptos esse honorifice ab abbate ejusdem loci Bosone et a fratribus sub eo degentibus in quorum capitulum cum venissemus suscepta eorum societatis communione assensimus petitionibus eorum quatinus ecclesias quas in nostra diocesi temporibus antecessorum nostrorum vel nostris promeruerant salvo jure Bituricensis ecclesie confirmaremus uti eis absque ullius inquietudine perpetualiter possidere liceret neque enim dignum duximus eorum id denegare precibus Sunt autem hec ecclesie ecclesia Salensis cum omnibus ad eam pertinentibus ecclesia sancti Petri de Castello novo cum eis que ad eam pertinent ecclesia sancti Martini apud Sanctum Satyrum cum ceteris ad eam pertinentibus ecclesia sancti Mauritii Castellionis ecclesia sancte Marie apud sanctum Bricium ecclesia sancti Martini de Valliaco ecclesia sancti Petri de Poliaco sita super Nostrusam fluviosum ecclesia sancti Martini de Monasteriolo super Saldriam fluviosum sita Et ut hec rata permanerent sigillo nostre auctoritatis nomina testium subterscribi facientes corroboravimus Testes ex parte nostra Petrus episcopus de Claromonte Guarinus Massiacensis abbas Calcardus archidiaconus Girardus item archidiaconus de Cuciagit item Girardus de Cuslent Gaufredus archipresbiter Et ex parte vero sancti Benedicti Boso ipse abbas Letericus thesaurarius Laici quoque Odo cubicularius Rodulfus Barba Grimaudus de Camera Actum publice Floriaco anno dominice incarnationis MCX regnante Ludovico Francorum rege anno jam tertio per manus Guidonis cartularii