Charter Document - 05390107

Charter Document - 05390107


Charter Number: 05390107
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1110
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Convenit episcopali regimini pia religione pollentibus benivola compassione succurrere ac poscentium animis alacri devotione assensum impertiri Igitur ego Humbaldus Dei gratia Autissiodorensis episcopus notum esse volumus tam presentibus quam futuris monachos sancti Benedicti sepius apud nos querimoniam deposuisse super injustas consuetudines quas domini Tocciensis castri exigebant in villa eorum vocata Villare quas scilicet Nariotus primus eidem ville indixerat qui ut credimus divina tactus clementia Hierosolimitanum iter aggressus in medioque itinere morbo correptus ad extrema deveniens peccata sua Hierosolimitano patriarche confessus est earumdem malarum consuetudinem coram eo penitens sed audiens ab eo infructuosam esse penitentiam nisi sequatur correctio direxit litteras uxori sue et suis relaxandarum videlicet earumdem malarum consuetudinum gratia mandans et rogans ut pro salute anime sue loco illi remitterentur nec omnino deinceps repeterentur verum illi sicut se habet mos quorumdam pessimis adjicere pejora non solum easdem consuetudines relinquere noluerunt verum etiam pejores addiderunt Super qua re predicti fratres et precipue Letericus cui locus ipse commissus fuerat nostram adierunt presentiam de injustitia sibi et loco suo illata conquerentes rogantesque nos uti per justitiam episcopalem eos cogeremus ipsas injustas exactiones sicut littere Narioti significabant sancto Benedicto et sibi locoque illi liberas clamare quorum petitioni libenter assensum dantes interdicto eis divino officio ad justitiam demum venire coegimus easdemque malas consuetudines remittere per manum nostram et clericorum nostrorum astante nobilissimo Nivernensium comite Guillelmo multisque procerum illius Hec ergo sunt que deinceps omni tempore remiserunt tam uxor ipsius Narioti quam Hugo gener ejus Tocciensis castri tunc temporis dominus talliam scilicet denariorum raptum incendium latrocinium vaccam de karro et quod in domo monachi septem vel octo diebus habitare solebant et ne aliquid ab habitatoribus ville ipsius per vim exigant remiserunt etiam ne aliquem ejusdem ville pro aliqua causa pro se aut pro aliis justitie subdant nisi monachus ejusdem loci prepositus aut nolit aut non possit eos ad justitiam facere venire remiserunt quoque tripedicam patellam et cacabum que sibi quotiens necesse fuisset homines illius ville persolvere cogebant et ne ibi prepositus habeatur preter prepositum Tocciensis castri Ut autem nec ipsis nec successoribus eorum ea que indulta sunt ulla sit denuo repetendi libertas rogaverunt nos predicti fratres sigillo nostre auctoritatis hanc corroborare remissionis cartam Hoc autem actum est apud predictum locum urbis Autissiodori in capitulo sancti Stephani incarnationis dominice MCX anno indictione tertia regnante Hludovico rege Francorum Hujus rei testes sunt Frodo decanus Ingerbaldus archidiaconus Rogerius archiclavus Johannes cantor magister Gislebertus Hugo Goscelinus Ildebertus cancellarius Humbaldus infans de Tocciaco Valterius filius Kalonis Gaufridus de Villare Alexander Iterius de Porta Hugo Grossus Rainaldus de Malliaco