Charter Document - 05390106
| Charter Number: | 05390106 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1109 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sanctissime et individue Trinitatis amen Ludovicus Dei gratia Francorum rex Quoniam cuncta que in mundo fiunt vel fere vel penitus ex levitate mundana ad nihilum deduci cognoscuntur dignum ac satis utile ducimus ut ea saltem que nobis ipsis apud Deum thesaurisamus ne penitus irrita fiant litterarum memorie perpetualiter commendemus Universis igitur sancte Dei ecclesie cultoribus tam posteris quam et presentibus notum fieri volumus ac certum haberi quia Boso tunc temporis venerabilis abbas Floriacensis cum tota congregatione sibi commissa adiit presentiam nostram querimoniam cum fratribus faciens quod ipsius predecessores abbates bona sancte Floriacensis ecclesie quibusdam ejusdem loci hominibus quasi pro feodo distribuerant annonam videlicet pro mestivis nummos pro solidatis dantes census domorum ac vinearum et captionem vini eis remittentes burgenses etiam dominicos ecclesie in tyrannidem et absque assensu capituli prefatis hominibus tribuentes redditus ville teloneum videlicet pedagium et audientias eis venundantes talique modo bona ecclesie dissipantes ut jam confratres inibi Deo famulantes cum clientulis suis vix unde sustentarentur haberent Conquesti sunt etiam super majore ejusdem ville qui malas consuetudines eis immittebat servientes eorum et majores ceterarum villarum sibi fide et hominio subjugabat asinos etiam qui annonas a molendinis monachorum distraherent et suis inferrent per totam villam dirigebat Conquesti sunt quoque de fratre majoris qui eorum prata et censum quarumdam vinearum cum consuetudine vini eis invitis tenebat Conquesti sunt etiam de Ansello clerico qui eorum tres parochiales ecclesias emerat et simoniace tenebat Super his omnibus postulaverunt nos predictus abbas et sui monachi ut eis consuleremus et per regale preceptum eorum abbatiam ita ordinaremus ut in ea Deo servire valerent Quorum petitionibus condescendentes cum consilio optimatum nostrorum decrevimus et regali precepto in plenario capitulo confirmavimus quatenus ecclesias que injuste et simoniace vendite erant abbas acciperet et pro jure sancti Benedicti eas possideret Exegimus preterea a fratre majoris Pagano nominato quatenus prata et censum vinearum et captionem vini domino suo abbati cum feodis familie redderet et hoc regali precepto inseruimus Exegimus quoque a majore ut asinos a molendinis removeret servientes et majores a vinculo fidei et hominii liberos perpetualiter dimitteret abbati et monachis sicut dominis suis fideliter per omnia deserviret et hoc regali precepto confirmavimus Precepimus autem abbati regia auctoritate ut mestivas et solidatas atque festivitatum consuetudines necnon et census domorum et vinearum cum captione vini et cetera omnia que absque consilio capituli et regio consensu data aut venundata sunt ad usus ecclesie retorqueat Et hoc prohibemus ne ulterius vel ipse vel posteri sui abbates tales solidarios habeant vel constituant Volumus etiam notum fieri quia majorem et fratrem ejus cum tota prole matris eorum nostri juris esse proclamabamus pro amore autem Dei et anima patris nostri eos ab ipsa proclamatione et calumpnia absolutos sancto Benedicto et ipsius monachis concessimus habendos retenta tantummodo majoris filia quam etiam continuo manumisimus tali videlicet tenore ut si filius majoris absque legitimo herede mortuus fuerit et predicta filia majoris in majoratu patris hereditario jure redire voluerit cum suo marito lege sui patris sanctus Benedictus eam possideat Actum Floriaco publice in capitulo anno incarnationis dominice MCIX anno vero consecrationis nostre primo Signum Anselli tunc temporis dapiferi nostri Signum Willelmi ipsius fratris Signum Frotgerii Catalaunensis Signum Widonis de Tri Signum Herluini Signum Bartholomei Signum Nivardi de Pissiaco Stephanus cancellarius relegendo subscripsit
