Charter Document - 05390103
Charter Number: | 05390103 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1108 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Quia cuncta que in mundo fiunt nisi litterarum memoria teneantur vel fere vel penitus ad nihilum deduci cognoscuntur sanum ac satis utile ducimus ut quod quandoque nobis ipsis ubi tinea vel erugo non demolitur divinitus thesorisantes Domino Deo commendamus ne illud tantillum quod desuper abundanti fideli custodi commendatur unquam filiorum diffidentie versutia perdamus dum licet bone memorie commendemus Ludovicus igitur Dei gratia Francorum rex universis sancte Dei ecclesie cultoribus tam posteris quam et presentibus notum fieri volumus ac certum haberi quia patre nostro Philippo viam universe carnis ingresso et ex ejus mandato sancte Floriacensi ecclesie que beati Benedicti dicitur jam sepulto ipsius anime remedio ea que in villis sancti Benedicti Maisnilis videlicet atque parochia de Bulziaco necnon et in parochia de Veteribus domibus et in parochia de Castaneto et in illa de Maceriis quamvis quedam injuste quedam vero juste regia potestate consuetudinarie capiebat tam in bosco quam in plano preter cervum et besciam atque capreolum sancto Benedicto et ipsius abbati Bosoni ceterisque omnibus fratribus ejusdem ecclesie perpetualiter possidenda donavimus et habenda In castello preterea novo quod Mons[Treherii] dicitur prefate ecclesie beati Benedicti singulis annis in die festivitatis beate Marie Magdalene centum solidos reddendos censualiter in ejus anniversario recolendo constituimus Et ut hec caritatis memoria firma permaneat et inconvulsa memoriale presens inde fieri et nostri nominis karactere atque sigillo signari et corroborari precepimus astantibus de palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa Sig+num Anselli de Warlanda tunc temporis dapiferi nostri Signum Hugonis dicti Strabonis constabularii nostri Signum Pagani Aurelianensis buticularii nostri Signum Widonis Silvanectensis camerarii nostri Actum publice Bituricis in palatio anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo octavo anno vero regni nostri primo Stephanus cancellarius relegendo subscripsit Adfuerunt in testimonio veritatis Signum Walonis Parisiacensis episcopi Signum Johannis Aurelianensis episcopi Signum Umbaudi Autissiodorensis episcopi Signum Hervei Nivernensis episcopi Signum Manasses Meldensis episcopi Signum Huberti Silvanectensis episcopi Signum Guillelmi comitis Nivernensis Signum Rodulfi Dolensis Signum Gaufredi Exuldunensis Signum Rodulfi de Balgentiaco Signum Guidonis de Puteolo Signum Matthei de Sosiaco Signum Ennilbaudi de Loris Signum Gilonis pueri Signum Gisleberti majoris Signum Hugonis de Montebarrensi Signum Hugonis de Ruanova Signum Thome Bituricensis Signum Odonis dapiferi Signum Frotgerii Catalaunensis