Charter Document - 05390101
Charter Number: | 05390101 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1106 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fiat tam presentibus quam futuris quod ego Boso Dei gratia sancti Benedicti abbas humilis Rainaldo nostro majori de Vineuil feodum suum concedo habere sicut predecessores sui in [m]eorum temporibus antecessorum habuerunt domum suam videlicet sine censu II den die qua censum nostrum susceperit panes ad Rogationes et ad natale Domini piscationem aque dum monachus noster aberit debet quoque congregare decimas tempore messium modium et unam eminam videlicet siliginis per singulas hebdomadas omnes etiam fruges unde gerbe non fiunt et rabas duos etiam denarios diebus quibus nostre fuerint oblationes et agnum ad pascha et frugum stramina Hoc vero ut ratum et firmum permaneat nostri impressione sigilli corroboramus Hujus rei ex parte nostra testes adfuerunt Lambertus cantor Petrus cellerarius Mainerius precentor et Helias nepotes nostri ex parte illius Erbertus presbyter Businus cubicularius Bartholomeus de Lavatorio