Charter Document - 05390100
| Charter Number: | 05390100 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1106 - 1133 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Monachis sancti Benedicti cenobii Floriacensis in capitulo nostro postulante eorum abbate Bosone concessimus ut cognito unius cujusque eorum obitu eis verba mea cum ceteris sequentibus absolutionis psalmis sonante classico persolvamus unusquisque nostrorum sacerdotum unam missam ceterorum clericorum L psalmos et laicorum quinquagies Pater vel Miserere mei Deus tricesimum vero agamus pro omnibus eis in Assumptione sancte Marie nobis vero ipsi tricesimum in capite jejuniorum cetera quoque omnia que supra scripta sunt persolvere promiserunt
