Charter Document - 05390097
Charter Number: | 05390097 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1103 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Paschalis episcopus servus servorum Dei dilecto fratri Simoni abbati Floriacensis monasterii ejusque legitimis successoribus in perpetuum Religioso voto et pie petitioni non solum annuendum verum etiam preeundum videtur tunc enim augetur religio cum justa non excluditur postulatio prevenienda quidem sunt vota sanctorum et a tumultibus secularibus procul sunt amovendi qui militant Regi celesti ut bonorum operum status non decrescat sed eorum fructus in celestibus augeatur Petisti igitur dilectissime frater Simon ut Floriacense monasterium more predecessorum nostrorum sub tuitione Romane ecclesie susciperemus quatenus ibi servetur religio et spiritualis devotio assidue augeatur et quia apostolatus amministrationem nullis exigentibus meritis sed Deo auctore suscepimus oportet nos omnium ecclesiarum curam gerere illarum maxime in quibus viri religionis intemerate sunt constituti Hac igitur auctoritate per presens privilegium confirmamus atque statuimus ut nulli regum nulli comitum nulli antistitum nulli cuiquam alii de rebus que jam dicto monasterio juste a fidelibus collate sunt et concesse vel deinceps canonice conferende sub qualibet occasionis specie liceat minuere vel auferre seu ablatas retinere Inter quas nominatim eidem monasterio confirmamus ecclesiam sancti Benedicti de Patriciaco cum pertinentiis suis ecclesiam sancti Petri de Regula ecclesiam sancti Jacobi de Beurone ecclesiam sancti Benedicti de Capite Cervio ecclesiam sancti Petri de Castello novo ecclesiam sancti Martini de Valliaco ecclesiam sancti Martini de Gordone castro ecclesiam sancti Petri de Giomensi castro ecclesiam sancte Marie de sancto Bricio ecclesiam sancti Aniani in confinio Soliacensi ecclesiam sancte Marie de Cataletta ecclesiam sancti Martini de Dusione ecclesiam sancti Benedicti de Tricassino cum universis earum pertinentiis ecclesiam sancti Petri Stampensis ecclesiam sancti Martini de Baldrici Villare cum omnibus earum appenditiis Preterea decernimus ut nulli liceat cenobium illud perturbare vel inquietare seu vexationibus servos Dei fatigare aut que canonice sunt concessa auferre sed omnia in integrum conserventur eorum usibus pro quorum sustentatione et gubernatione eidem monasterio sunt collata Decernimus etiam ut nulli episcoporum liceat aliquas ordinationes in eodem monasterio facere seu publicas missas celebrare nisi ab abbate fuerit invitatus Obeunte vero te nunc loci ipsius abbate vel quocumque successorum tuorum nullus ibi eligatur violentia vel aliqua subreptionis astutia sed quem fratres communi consensu elegerint vel pars fratrum sanioris consilii electus vero benedictionem et cetera omnia secundum privilegia predecessorum nostrorum obtineat Denique si abbas ab aliquo impetitus fuerit aliquo crimine et viderit se pregravari libenter appellet apostolicam sedem ad quam confugium et refugium habeat et nec ulterius ab aliquo judicetur et quotiescumque necessitatem veniendi Romam habuerit modis omnibus liceat Si vero contigerit ut anathematis gladio terre illius feriantur habitatores fratres ejusdem monasterii divinum officium absolute peragant exclusis omnibus aliis Si quis autem sciens contra hujus nostri decreti paginam agere temptaverit secundo vel tertio ammonitus nisi resipuerit communione privetur qui vero observator extiterit et hic benedictionem percipiat et in futurum premia pacis eterne inveniat [Amen Amen Amen] Bene Valete Ego Paschalis catholice ecclesie episcopus S Datum Beneventi per manus Gualterii diaconi et cardinalis sancte romane ecclesie anno dominice incarnationis MCIII et IIII anno pontificatus domni Paschalis secundi pape IV nonas novembris indictione XI