Charter Document - 05390095

Charter Document - 05390095


Charter Number: 05390095
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1103
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Philippus Dei gratia Francorum rex presentis privilegii auctoritate notum esse volumus quod venerabilis Symon Floriacensis abbas nostram adierit presentiam querimoniam facturus super quodam nostro milite Hugone Gregario qui filios Tebaldi de Grandi Campo sibi in collibertos contra fas et morem terre Gastinensis vindicare volebat Mos quippe est in terra eadem ut si qua mulier sancti Benedicti viro cuicunque nupserit nullam in ejus procreatione partem capere [aliquis possit] Unde ipsum Hugonem per nos convenimus ac singula discutientes ad id tandem pervenimus ut quadraginta solidos ab abbate accipiens id in nostri presentia diceret Ego Hugo Gregarius ob remedium anime patris et matris et predecessorum meorum et uxoris mee calumpniam licet injustam quam in filiis Tebaldi de Grandi Campo habere videbar in presentia domini mei regis atque abbatis sancti Benedicti ac plurium utriusque partis testium remitto Deo sanctoque Benedicto favente uxore mea Christiana ac filiis meis Fulcuino Ursione Guillelmo atque Gisleberto filiabusque meis Proinde tam ipse Hugo quam et abbas sancti Benedicti [nos rogaverunt] ut id quatenus firmius haberetur nostre auctoritatis sigillo roboraremus quod libenter eis annuimus adeo ut et nomen nostrum ac optimatum nostrorum utriusque quoque partis testium nomina subscribi juberemus S Philippi Francorum regis S Bartholomei de Pissiaco S Mathei de Sosiaco S Hugonis Gregarii S Joannis generi ejus S Christiane uxoris ejus S Fulcuini filii ejus S Ursionis filii ejus S Guillelmi filii ejus S Gisleberti filii ejus S Symonis abbatis Floriacensis S Ascelini monachi S Gisleberti monachi S Gisleberti majoris S Odonis S Burdini Data Aurelianis anno ab Incarnatione Domini MCIII regnante Philippo rege