Charter Document - 05390090
Charter Number: | 05390090 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1080 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum fieri volumus omnibus christianis quomodo querimonia quam nobis Vasatensis episcopus Raimundus fecerat de monasterio quod dicitur Regula sopita sit atque finita Cum enim ecclesia sancti Benedicti Floriacensis per spatium LX annorum prefatum monasterium sine querela quiete tenuisset predictus episcopus Vasatensis quo animo ductus nescimus querimoniam contra nos de predicto monasterio facere cepit Unde pro hac causa in concilio Sanctonensi coram legatis apostolice sedis domno videlicet Amato qui sinodo preerat et domno Ugone Diensi episcopo presente Vasatensi episcopo nos satisfacturos eorum judicio presentavimus Cum vero cartas donationis ostendere juberemur lecta est in conspectu omnium carta veritate et antiquitate suscipienda que testabatur monasterium Regule Squirs antiquis temporibus appellatum juris sancti Benedicti ante illam donationem etiam extitisse et ab eis personnis a quibus illa traditio et transfusionis confirmatio fiebat magis esset redditum quam donatum judicantibus ergo episcopis et archiepiscopis per veriorem et meliorem scripturam si quidem hoc episcopus calumniari posset cartam nostram tam veracem atque veterem infirmari debere nec bonam nec malam nullumque penitus testimonium potuit ad auxilium suum atque nostrum impedimentum inducere sicque veritate justitie et testimoniorum nostrorum pondere superatus predictis legatis justiciam viriliter exequentibus archiepiscopis et episcopis hoc canonice judicantibus abbatibus atque ceteris religiosis viris unanimiter judicium collaudantibus sepe dictus calumniator episcopus vanitate querele deposita ac in eternum finita nobiscum plenam pacem et concordiam Deo miserante peregit Et ut hec carta firma atque inconvulsa permaneat subter firmaverunt eam ipsi qui circumsedebant patres cum vicariis Signum Amati vicarii Romane urbis Signum Joscelini archiepiscopi Burdegalensis Signum Garmundi archiepiscopi Vianensis Signum Ademari episcopi Engolismensis Signum Hugonis episcopi Diensis et item vicarii Signum Richardi archiepiscopi Bituricensis Signum Rodulphi archiepiscopi Turonensis Signum Hugonis episcopi Lingonensis Signum Raimundi episcopi Vasatensis Signum Odonis abbatis Engariacensis Signum Droconis abbatis Malliacensis Signum Iterii abbatis sancti Stephani Pedanie Signum Adhemari abbatis Lemovicensis Signum Arnaldi Trencardi abbatis Sancte Crucis Acta est enim anno domini millesimo octuagesimo regnante Philippo rege XXII abbatis Guillelmi cujus instinctu supradicta est sopita calumnia X Data per manum Lamberti cancellarii vicarii Hugonis VI idus januarii Sanctonas