Charter Document - 05390089
Charter Number: | 05390089 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1080 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Philippus Dei gratia Francorum rex notum esse volumus omnibus christianis sancte Dei ecclesie ac nostris fidelibus presentibus et futuris quod religiosi viri ex monasterio sancti Benedicti Floriacensis nostram adeuntes celsitudinem postulaverunt humiliter quatenus ob eorum utilitatem ordinandam electionem proprii abbatis ex monachis ejusdem loci atque etiam villas et jura sua que ad victum et vestitum illorum proprie pertinent auctoritate nostra roboraremus et confirmaremus Quorum petitionibus benigne faventes decrevimus confirmare per preceptum nostrum quod poposcerunt quatenus et presentes et sequturi ejusdem loci monachi deinceps absque ulla penuria stipendiorum valerent Domino libere militare et delectaret eos pro nobis et pro stabilitate regni nostri Dominum exorare simulque hoc rectum decernentes ut villas ad victum veluti diximus vestitumque illorum delegatas in hoc eodem nostre auctoritatis precepto renovato nominatim designaremus hoc est quidquid in circuitu ipsius monasterii in monte et in valle est cum omni integritate Galliacum cum Novo vico et Tigiacum ultra fluvium Ligeris Villare totum cum omnibus appenditiis suis Suncantum cum omnibus appenditiis suis areas in civitate Aurelianensi cum vineis Camberon juxta terminum Clariacense cum omnibus appenditiis suis Rausedonem villam in pago Magdunensi et Varentias et quidquid etiam a quibuslibet religiosis hominibus receptum [in] aliis villis in elemosina eidem loco conlatum est vel deinceps condonatum fuerit et ut ipsi monachi libere valeant vivere secundum regulam sancti Benedicti patris monachorum in suo monasterio ubi ipse pater Benedictus presentia corporis repausare dinoscitur auctoritate regie celsitudinis libenter concedimus omne jus et omnem redibitionem quam exigebamus in fluvio Ligeris in circuitu ipsius monasterii usque ad nostram domum prope Castrum Novum et valeant ponere homines ad piscationem tam in retibus quam in nassis et combris tres alios quoque mansos ad piscationem necessarios prope eundem fluvium Ligeris eisdem damus Confirmamus etiam donationem ecclesie sancti Medardi Stampensis quam ante aliquos annos Deo et sancto Benedicto attribuimus Et ut hoc nostre munificentie preceptum omnibus seculis presentibus et futuris verius credatur et plenius conservetur manu propria confirmavimus et sigilli nostri impressione subterfirmari jussimus S Adam dapiferi S Gervasii constabularii S Galeranni camerarii S Hervei buticularii S Ursionis vicecomitis S Guidonis de Vitrico S Hilduini de Maiorolis s Signum Philippi regis Francorum Interfuere etiam Hugo Meledunensis Frogerus Catalaunensis Bertrannus de Castello Nantonis Burdinus Remensis Adam de Milli et Bernodalius frater ejus Floherus malischalcus Anno incarnati Verbi millesimo LXXX Datum Meleduni publice et firmatum anno Philippi XVIIII Francorum regis Gislebertus regis notarius ad vicem Rogerii cancellarii relegendo subscripsi Guillelmo abbate sancti Benedicti Floriacensis monasterii