Charter Document - 05390088

Charter Document - 05390088


Charter Number: 05390088
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1080
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Cum omnipotentis Dei dispensatio ad hoc operari dignetur largiendo et concedendo creature sue jura et regimen terrarum ut consideratione sibi concesse potestatis bonis operibus commendet et servis Dei justa impendendo eorum orationibus amminiculari et suffragari apud Dominum contendat idcirco ego Philippus Dei gratia Francorum rex notum esse volumus omnibus Xpistianis quod adierit presentiam nostram Willelmus abbas Floriacensis ubi beatus pater monachorum Benedictus corporis presentia repausare dinoscitur humili supplicatione deposcens cum fratribus sibi commissis quatinus ea que de bonis suis quidam prepotens vir Aurelianensis nomine Teodericus seculi transeuntis perituram dignitatem totius cordis desiderio derelinquens sue ecclesie pro remedio et salute anime sue concedere volebat auctoritate et signo nostri imperii confirmaremus atque corroboraremus quod utile nobis et saluberrimum cognoscentes Deo id volente omnium bonorum cooperatore placida effecimus voluntate tam de his que ex nostro beneficio possidebat quam de illis que ex aliorum in regno nostro manentium Hec igitur sunt que ab eo data [laudamus] et corroboramus terram de Lescuvrio et ecclesiam dicatam in honore sancti Godoaldi cum omnibus appendiciis videlicet terris cultis et incultis vineis vivariis servis et ancillis cum omnibus ad se pertinentibus et in civitate Aurelianensi juxta portam Parisiacensem ante claustrum sancte Crucis alodum suum terminatum ex duabus partibus terra sancte Crucis ex tercia sancti Marcelli ex quarta via publica item in alio loco de proprio alodo furnum cum domo sua et aliis duabus mansionibus ante posticam sitis que vocatur Aglerii alodus autem iste tam liber est ut nullus ibi habeat aliquam consuetudinem vel redibitionem preter ipsum et sicut ipse libere tenuit et libere dedit ita et nos liberum concedimus De beneficio autem nostro quicquid in dominio possidebat videlicet terram Villaris cum servis et ancillis et cum omnibus ad se pertinentibus et cum omni consuetudine terre illius pari modo annuimus et in alio loco silvam de Belgiaco cum toto suo alodo ibi sito et omnes consuetudines quas in terra sancti Benedicti habebat scilicet in Belgiaco et in Maso vicariam et commendationem et ceteras quas ibi habebat consuetudines sive juste sive injuste commendationem etiam de Telliaco item consuetudines quas in terra sepedicti beati Benedicti ultra fluvium Ligeris habebat commendationem et pascuaria et omnes alias consuetudines de clientibus suis istos nominatim Rotgerium de Porpriaco Anteum majorem de Villare Hildegarium de Bussiaco et fratres suos Frotmundum et Engelbertum cum patre eorum Martinum quoque cum uxore sua et Giraldum fratrem suum cum uxore sua Adelelmum etiam cum nepotibus suis et uxore sua Ursonem quoque hos omnes cum filiis et filiabus suis et omnibus possessionibus suis Et ut hec precepti nostri auctoritas omnibus seculis et presentibus et futuris firma et inconvulsa permaneat manu propria confirmavimus et sigilli nostri impressione subterfirmari jussimus S Adam dapiferi S Gervasii constabularii S Galeranni camerarii S Hervei buticularii S Ursionis vicecomitis S Guidonis de Vitrico S Hilduini de Maiorolis Signum Philippi regis Francorum Interfuere etiam Hugo Meledunensis Frogerus Catalaunensis Bertrannus de Castello Nantonis [Bur]dinus Remensis Adam de Milli et Bernodalius frater ejus Floherus malischalcus Anno incarnati Verbi millesimo LXXX Datum Meleduni publice et firmatum anno Philippi XVIIII Francorum regis Gislebertus regis notarius ad vicem Rogerii cancellarii relegendo subscribsi Guillelmo abbate sancti Benedicti Floriacensis monasterii