Charter Document - 05390081

Charter Document - 05390081


Charter Number: 05390081
Cartulary Title: Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1071
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Philippus gratia Dei Francorum rex notum facio cunctis christiane religionis cultoribus tam futuris quam presentibus quod ecclesiam sancti Medardi Stampensis Deo et sancto Benedicto attribui eo tenore ut ibi Deus honoretur et serviatur Sic autem eandem libero ut libera sit ab omni servitio et si quis Dei fidelis terram vel aliud aliquid huic supradicte ecclesie dare voluerit sit sicut Robertus antecessor meus constituit ac de libertate testimonium perhibuit S Hugo frater regis S Walerannus camerarius S dapifer Fridericus S Wido buticularius S Alelmus constabularius S Hugo comes S Lisias camerarius Actum Pissiaco anno ab incarnatione Domini MLXXI et rege Philippo regnante anno XI Precipio autem ut ibi servi mei jaceant et de suis bonis ibi attribuant Ego Gausfridus cancellarius relegendo subscripsi