Charter Document - 05390080
Charter Number: | 05390080 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1071 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnis homo quandiu hac fragili carne circumdatus in hujus exilii miserrima relegatione a Domino peregrinatur semper debet sibi ante mentis oculos tremendi judicii discussionem ponere et omni vigilantia satagere ut per bona opera et maxime per elemosinarum largitionem et dignam ad Deum conversionem mereatur redire ad suum creatorem a quo discessit per primi parentis temerariam offensionem Noverit enim esse scriptum quia sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum et illud fili mi ne tardes converti ad Dominum Quapropter ego Hugo Peteverensis castri miles sancte conversionis flagrans desiderio et labentis seculi transitoriam pompam ducens pro nihilo res hereditatis mee trado habendas et possidendas in perpetuum ecclesie sancte Dei genitricis Marie et sancti patris Benedicti ubi ipse sanctus pater humatus veneranter divina predestinatione et sua electione habetur ubi etiam domnus abbas Guillelmus pastoris officio fungitur Sunt autem res quas ego dono sancto patri Benedicto non longe a Peteverensi castro super fluvium Exona id est manusfirmam que Baldrivillare dicitur sicut eam possedit pater meus Tescelinus omni tempore vite sue exceptis his que ipse dederat diversis militibus in beneficium cum donatione ecclesie parrochialis que est in honore sancti Martini cetera vero omnia id est totam villam Baldrivillare cum omnibus que ad eam pertinent scilicet terris cultis et incultis pratis vineis aquis aquarumve decursibus dono a die presenti et deinceps sancto patri Benedicto et fratribus ei famulantibus ad possidendum cui etiam dono meipsum ad sibi serviendum eo tenore ut ipsi fratres alteram ecclesiam in eadem villa que tota sit eorum propria cum officinis ad conabitandum et Deo serviendum aptis construant et fratribus ibidem Deo servientibus quicquid ipsi habent in villa que Scrinias dicitur ab hodierna die et deinceps possidendum concedant Hec itaque omnia sicut presenti scripto continentur dono Deo et sancto patri Benedicto annuente matre mea Milesinde et fratre meo Alberto cum filiis suis ut Deus omnipotens propitietur anime mee et parentum meorum et eorum omnium qui eundem locum meliorare curabunt Hoc etiam decreverunt tam predictus abbas quam et fratres sub eo degentes ut quicquid evenerit eis de sepultura in vicaria Petverensi in vineis vel domibus vel terris si fratres ejusdem loci habere voluerint facilius habeant quam alii emptores In terra autem ista nullus homo habet aliquam consuetudinem excepto sancto Aniano Aurelianensi qui in festivitate sua hiemali ex ea recipit pro censu decem solidos denariorum nec ecclesia debet synodum aut circadam aut vicarium aut aliam consuetudinem nisi solummodo presentiam presbiteri in synodo Si quis vero quod absit huic mee donationi calumpniam inferre temptaverit quod tamen minime futurum credo conatus ejus irritus fiat et insuper ipse nisi resipuerit eterne maledictioni subjaceat sanctus autem Benedictus cum filiis suis hec libere et absque ulla inquietudine omni tempore possideat Ut autem hec carta omni tempore firmior haberetur ego Hugo et frater meus Albertus domino nostro Philippo regi eam obtulimus ad corroborandum qui libentissime eam dignatus est corroborare et sui sigilli auctoritate et proprii nominis subscriptione Albertus filius Tescelini Petverensis castri miles dat sancto patri Benedicto fratrique suo Hugoni consuetudinariam partem ville que Scrinias dicitur Iste sunt consuetudines scilicet villicariam justitiam carricatum boum equorum asinorum adhuc etiam et prandium quod accipere cum suis solitus est hominibus et corveiam hominum et saccorum Actum Floriaco publice anno ab Incarnatione Domini MLXXI regnante Philippo anno X Signum Philippi regis Signum +Hugonis filii Tescelini Peteverensis militis qui hanc donationem fecit Signum Alberti fratris Hugonis S Milesindis matris eorum S Tescelini filii Alberti