Charter Document - 05390079
Charter Number: | 05390079 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des chartes de l'abbaye de Saint-Benoît-sur-Loire |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Renunciation |
Date: | 1070 |
Date type: | Internal, A.D., Abbot-Prior, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus ecclesie Dei fidelibus quod ego Gilo Soliacensis dominus eas tortitudines quas frater meus Humbaldus contra jus et fas in Castellione rapuit et de quibus quandiu vixit ab abbatibus sancti Benedicti et maxime a domino nostro Willelmo abbate interpellatus fuit ut mihi et anime fratris mei propitietur Dominus ab hodie et deinceps dimitto et guerpillum facio Deo et sancte Marie sanctoque Benedicto in manu domini mei abbatis Willelmi et congregationis sibi commisse ut liceat eis omnes sue ville de Castellione consuetudines libere possidere sicut tempore Humbaldi Torti tenuerunt exceptis his que pro salvatione ejusdem ville retinui scilicet aut cum sexaginta hominibus tantum semel in anno ibi prandeam aut bis cum tringinta tantum creditum etiam in villa eadem usque ad sexaginta solidatas retinui eo tenore ut ultra summam hanc accipiendi creditum nullam habeam potestatem donec me a debito absolvam Vicarius autem meus qui in ea mei loco manet sibi nullum dominatum crediti seu consuetudinis omnino accipiet de justitia vero nullam sibi idem vicarius subripiet portionem nisi de eis quos non potuerit monachus prepositus nec major laicus justificare de quibus etiam duas sibi retinebit tertiam partem monacho restituet In forisfactis vero quecunque fuerint nihil ultra sexaginta solidos capere potero De consuetudine vero bellorum ex eis qui terras sancti Benedicti incolunt nihil habebit ipse vicarius de extraneis vero si clamor ad ipsum venerit medietatem ipse et medietatem prepositus habebit Ceteras omnes consuetudines uti prelibavi dimitto et maxime eam de qua plura in villa evenerunt mala ut nec de ea homines ad predandum ducam nec venientes sed nec predam intromittam aut agam per me sive per meos unde aliquid mali ville eveniat Cetera omnia in potestate abbatis dimitto cum villa ad ipsius dominium pertineat et nihil ultra ibi debeam requirere Huic adstipulationi hi affuerunt ex parte sancti Benedicti Willelmus abbas Taclinus Hugo Aimericus monachi Hugo clericus et decanus sancti Aniani Adam Hugo Gallinus senescallus Rainaldus Barbe Ascelinus et Goscelinus cubicularii Eddo et Landricus filius ejus Bernardus filius Galonis Hegubertus frater ejus Humbertus Ex parte Gilonis Arnulfus frater ejus Actum anno Domini millesimo septuagesimo Philippi regis duodecimo Willelmi abbatis I Data per manum Ancherii bibliothecarii